Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iob - 4

Iob

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 4 4,1Respondens autem Eliphaz Themanites dixit:
Nova Vulgata
4,2«Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;

sed conceptum sermonem tenere quis poterit?
Nova Vulgata
4,3Ecce, docuisti multos

et manus lassas roborasti;
Nova Vulgata
4,4vacillantes confirmaverunt sermones tui,

et genua trementia confortasti.
Nova Vulgata
4,5Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;

tetigit te, et conturbatus es.
Nova Vulgata
4,6Nonne timor tuus est fiducia tua,

spes tua est perfectio viarum tuarum?
Nova Vulgata
4,7Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit,

aut quando recti deleti sunt?
Nova Vulgata
4,8quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem

et seminant dolores et metunt eos,
Nova Vulgata
4,9flante Deo perisse,

et spiritu irae eius esse consumptos.
Nova Vulgata
4,10Rugitus leonis et vox leaenae

et dentes catulorum leonum contriti sunt.
Nova Vulgata
4,11Leo periit, eo quod non haberet praedam,

et catuli leonis dissipati sunt.
Nova Vulgata
4,12Porro ad me furtive verbum delatum est,

et suscepit auris mea sussurrum eius.
Nova Vulgata
4,13In horrore visionis nocturnae,

quando solet sopor occupare homines,
Nova Vulgata
4,14pavor tenuit me et tremor,

et omnia ossa mea perterrita sunt.
Nova Vulgata
4,15Et cum spiritus, me praesente, transiret,

inhorruerunt pili carnis meae.
Nova Vulgata
4,16Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum,

imago coram oculis meis,

et vocem quasi aurae lenis audivi:
Nova Vulgata
4,17“Numquid homo Dei comparatione iustificabitur,

aut factore suo purior erit vir?”.
Nova Vulgata
4,18Ecce, in servis suis fiduciam non habet

et in angelis suis reperit pravitatem.
Nova Vulgata
4,19Quanto magis hi, qui habitant domos luteas,

quorum fundamentum est in pulvere.

Consumentur velut tinea!
Nova Vulgata
4,20De mane usque ad vesperam succidentur

et, quia nullus intellegit, in aeternum peribunt.
Nova Vulgata
4,21Nonne evulsum est reliquum eorum ab eis?

Morientur, et non in sapientia.