Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 12

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
Nova Vulgata 12,2«Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni.
Nova Vulgata 12,3Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
Nova Vulgata 12,4Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum, quae sufficere possunt ad esum agni.
Nova Vulgata 12,5Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis
Nova Vulgata 12,6et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam.
Nova Vulgata 12,7Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum;
Nova Vulgata 12,8et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
Nova Vulgata 12,9Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
Nova Vulgata 12,10Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
Nova Vulgata 12,11Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini!
Nova Vulgata
12,12Et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
Nova Vulgata 12,13Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Aegypti.
Nova Vulgata 12,14Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
Nova Vulgata
12,15Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.
Nova Vulgata
12,16Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
Nova Vulgata
12,17Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
Nova Vulgata 12,18Primo mense, quarta decima die mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
Nova Vulgata
12,19Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
Nova Vulgata 12,20Omne fermentatum non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma».
Nova Vulgata
12,21Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: «Ite tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha.
Nova Vulgata 12,22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. 
Nova Vulgata 12,23Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios; cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
Nova Vulgata 12,24Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
Nova Vulgata 12,25Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas;
Nova Vulgata 12,26et, cum dixerint vobis filii vestri: “Quae est ista religio?”,
Nova Vulgata 12,27dicetis eis: “Victima Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans”». Incurvatusque populus adoravit;
Nova Vulgata 12,28et egressi filii Israel fecerunt, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
Nova Vulgata
12,29Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. 
Nova Vulgata 12,30Surrexitque pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.
Nova Vulgata 12,31Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: «Surgite, egredimini a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.
Nova Vulgata 12,32Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi».
Nova Vulgata 12,33Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes: «Omnes moriemur».
Nova Vulgata 12,34Tulit igitur populus conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis suis posuit super umeros suos.
Nova Vulgata 12,35Feceruntque filii Israel, sicut praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam.
Nova Vulgata 12,36Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios.
Nova Vulgata
12,37Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis.
Nova Vulgata 12,38Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.
Nova Vulgata 12,39Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare.
Nova Vulgata
12,40Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Nova Vulgata 12,41Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.
Nova Vulgata 12,42Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
Nova Vulgata
12,43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: «Haec est religio Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo;
Nova Vulgata 12,44omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet;
Nova Vulgata 12,45advena et mercennarius non edent ex eo.
Nova Vulgata 12,46In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
Nova Vulgata 12,47Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
Nova Vulgata 12,48Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
Nova Vulgata 12,49Eadem lex erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos».
Nova Vulgata 12,50Feceruntque omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron;
Nova Vulgata 12,51et in eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.