Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 16

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 16 16,1Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Nova Vulgata
16,2Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
Nova Vulgata 16,3dixeruntque filii Israel ad eos: «Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem coetum fame?».
Nova Vulgata
16,4Dixit autem Dominus ad Moysen: «Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
Nova Vulgata 16,5Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies».
Nova Vulgata
16,6Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel:

«Vespere scietis
quod Dominus eduxerit vos
de terra Aegypti;
Nova Vulgata
16,7et mane videbitis
gloriam Domini.
    Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid sumus, quia mussitatis contra nos?».
Nova Vulgata
16,8Et ait Moyses:
«Dabit Dominus vobis

vespere carnes edere

et mane panes in saturitate,

eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum».
Nova Vulgata
16,9Dixitque Moyses ad Aaron: «Dic universae congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur ve strum».
Nova Vulgata 16,10Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube.
Nova Vulgata 16,11Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 16,12«Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester».
Nova Vulgata
16,13Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra; mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum.
Nova Vulgata
16,14Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram.
Nova Vulgata 16,15Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: «Manhu?» (quod significat: «Quid est hoc?»). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: «Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.
Nova Vulgata 16,16Hic est sermo, quem praecepit Dominus: “Colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic tolletis”».
Nova Vulgata 16,17Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus.
Nova Vulgata 16,18Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt.
Nova Vulgata
16,19Dixitque Moyses ad eos: «Nullus relinquat ex eo in mane».
Nova Vulgata 16,20Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
Nova Vulgata 16,21Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum; cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Nova Vulgata
16,22In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi.
Nova Vulgata 16,23Qui ait eis: «Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras; quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite; quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane».
Nova Vulgata 16,24Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
Nova Vulgata 16,25Dixitque Moyses: «Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro.
Nova Vulgata 16,26Sex diebus colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non invenietur in eo».
Nova Vulgata
16,27Venitque septima dies; et egressi de populo, ut colligerent, non invenerunt. 
Nova Vulgata 16,28Dixit autem Dominus ad Moysen: «Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
Nova Vulgata 16,29Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo».
Nova Vulgata 16,30Et sabbatizavit populus die septimo.
Nova Vulgata
16,31Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle.
Nova Vulgata
16,32Dixit autem Moyses: «Iste est sermo, quem praecepit Dominus: “Imple gomor ex eo, et custodiatur in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti”».
Nova Vulgata 16,33Dixitque Moyses ad Aaron: «Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras».
Nova Vulgata 16,34Sicut praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio reservandum.
Nova Vulgata
16,35Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Nova Vulgata 16,36Gomor autem decima pars est ephi.