Nova Vulgata4242,1Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Nova Vulgata 42,2Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris.
Nova Vulgata 42,3Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium.
Nova Vulgata 42,4Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant.
Nova Vulgata 42,5Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
Nova Vulgata 42,6«Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Nova Vulgata 42,7ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris
Nova Vulgata 42,8Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.
Nova Vulgata 42,9Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam».
Nova Vulgata 42,10Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.
Nova Vulgata Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament.
11Exsultent – Lege cum Gr, Syr et Targ jāśûśû; TM «extollent»
Nova Vulgata 42,12Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient.
Nova Vulgata 42,13Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.
Nova Vulgata 42,14«Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul.
Nova Vulgata 42,15Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.
Nova Vulgata 42,16Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos».
Nova Vulgata 42,17Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: «Vos dii nostri».
Nova Vulgata 42,18Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
Nova Vulgata 42,19Quis caecus sicut servus meus et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?
Nova Vulgata 42,20Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis.
Nova Vulgata 42,21Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere.
Nova Vulgata 42,22Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: «Redde!».
Nova Vulgata 42,23Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?
Nova Vulgata 42,24Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius.
Nova Vulgata 42,25Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.