Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 16

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 16 16,1Emittite agnum dominatori terrae
de Petra deserti ad montem filiae Sion.
Nova Vulgata
16,2Et erit: sicut avis fugiens,
et pulli de nido avolantes,
sic erunt filiae Moab
ad vada Arnon.
Nova Vulgata
Affer consilium, fac iudicium;
pone quasi noctem umbram tuam in meridie,
absconde fugientes et vagos ne prodas.
3 Affer ... fac – Lege cum qere et verss habî’î ... ‛ăśî; qetib «afferte ... facite»
Nova Vulgata
Habitent apud te profugi Moab;
esto latibulum eorum a facie vastatoris;
finitus est enim exactor,
consummata est devastatio,
defecit calcator a terra.
4  
4 Defecit – Lege cum 1QIsa, Syr, Gr et Vg tam; TM «defecerunt»
Nova Vulgata
16,5Et firmabitur in misericordia solium;
et sedebit super illud in veritate,
in tabernaculo David, iudicans et quaerens iudicium
et velociter reddens, quod iustum est.
Nova Vulgata
16,6Audivimus superbiam Moab
— superbus est valde —
superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius
et iactantiam eius non rectam.
Nova Vulgata
16,7Idcirco ululabit Moab super Moab,
omnes ululabunt;
super placentas Cirhareseth
lamentantur percussi.
Nova Vulgata
16,8Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt et vinea Sabama;
dominos gentium perdiderunt uvae eius;
usque ad Iazer pervenerunt,
erraverunt in deserto:
propagines eius diffusae sunt,
transierunt mare.
Nova Vulgata
16,9Super hoc plorabo in fletu Iazer vineam Sabama;
inebriabo te lacrima mea, Hesebon et Eleale,
quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam
clamor cecidit.
Nova Vulgata
Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis,
et in vineis non exsultant neque iubilant.
Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat;
clamor cessavit.
10 Cessavit – Lege cum Gr hošbāt; TM «cessare feci»
Nova Vulgata
16,11Ideo venter meus super Moab quasi cithara fremit,
et viscera mea super Cirhareseth.
Nova Vulgata
16,12Et erit: cum apparuerit
et laboraverit Moab super excelsis,
ingredietur ad sancta sua, ut obsecret,
et non valebit.
Nova Vulgata
16,13Et hoc verbum, quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc;
Nova Vulgata 16,14nunc autem loquitur Dominus dicens: «In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit».