Nova Vulgata99,1«Deus patrum meorum et Domine misericordiae, qui fecisti omnia verbo tuo
Nova Vulgata 9,2et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturis, quae a te factae sunt,
Nova Vulgata 9,3et disponeret orbem terrarum in sanctitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicaret,
Nova Vulgata 9,4da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam et noli me reprobare a pueris tuis,
Nova Vulgata 9,5quoniam servus tuus sum ego et filius ancillae tuae, homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum.
Nova Vulgata 9,6Nam, et si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
Nova Vulgata 9,7Tu elegisti me regem populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum;
Nova Vulgata 9,8dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio.
Nova Vulgata 9,9Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis.
Nova Vulgata 9,10Emitte illam de caelis sanctis tuis et a sede magnitudinis tuae mitte illam, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te.
Nova Vulgata 9,11Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria.
Nova Vulgata 9,12Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
Nova Vulgata 9,13Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus?
Nova Vulgata 9,14Cogitationes enim mortalium timidae et incertae providentiae nostrae:
Nova Vulgata 9,15corpus enim, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
Nova Vulgata 9,16Et difficile conicimus, quae in terra sunt, et, quae in prospectu sunt, invenimus cum labore; quae autem in caelis sunt, quis investigabit?
Nova Vulgata 9,17Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis?
Nova Vulgata 9,18Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt».