Nova Vulgata66,1Fugite, filii Beniamin, de medio Ierusalem; et in Thecua clangite bucina et super Bethcharem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone et contritio magna.
Nova Vulgata 6,2Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion.
Nova Vulgata 6,3Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam.
Nova Vulgata 6,4«Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi!
Nova Vulgata 6,5Surgite, et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius».
Nova Vulgata Quia haec dicit Dominus exercituum: «Caedite lignum eius et fundite circa Ierusalem aggerem; haec est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.
6Lignum eius – Lege cum verss ‛ēṣāh; TM omittit pronomen
Nova Vulgata 6,7Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga.
Nova Vulgata 6,8Erudire, Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem».
Nova Vulgata 6,9Haec dicit Dominus exercituum: «Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel. Converte manum tuam quasi vindemiator ad palmites».
Nova Vulgata 6,10Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Nova Vulgata 6,11Idcirco furore Domini plenus sum, laboravi sustinens. «Effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul; etiam vir cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
Nova Vulgata 6,12Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram», dicit Dominus.
Nova Vulgata 6,13A minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
Nova Vulgata 6,14Et curant contritionem populi mei in levitate dicentes: «Pax, pax»; et non est pax.
Nova Vulgata 6,15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. «Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent», dicit Dominus.
Nova Vulgata 6,16Haec dicit Dominus: «State super vias et videte et interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris». Et dixerunt: «Non ambulabimus!».
Nova Vulgata 6,17Et constitui super vos speculatores: «Audite vocem tubae». Et dixerunt: «Non audiemus!».
Nova Vulgata 6,18Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
Nova Vulgata 6,19Audi terra: «Ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum eorum, quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt.
Nova Vulgata 6,20Ut quid mihi tus, quod de Saba venit, et calamus suave olens de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placent mihi».
Nova Vulgata 6,21Propterea haec dicit Dominus: «Ecce ego dabo in populum istum offendicula, et offendent in eis patres et filii simul, vicinus et proximus peribunt».
Nova Vulgata 6,22Haec dicit Dominus: «Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae;
Nova Vulgata 6,23arcum et acinacem arripiet, crudelis est et non miserebitur; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad proelium adversum te, filia Sion».
Nova Vulgata 6,24«Audivimus famam eius; dissolutae sunt manus nostrae, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem».
Nova Vulgata 6,25Nolite exire ad agros et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
Nova Vulgata 6,26Filia populi mei, accingere cilicio et volutare in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
Nova Vulgata Probatorem dedi te in populo meo; et scies et probabis viam eorum.