Nova Vulgata12 12,1Circumdedit me in fraude Ephraim, et in dolo domus Israel; — Iudas autem, dum adhuc vagatur, est cum Deo et cum Sancto fidelis» —.
Nova Vulgata 12,14Per prophetam autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et per prophetam custoditus est.
Nova Vulgata 12,2Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert.
Nova Vulgata 12,3Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
Nova Vulgata12,4In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo.
Nova Vulgata 12,5Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
Nova Vulgata 12,6Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius.
Nova Vulgata 12,7«Et tu ad Deum tuum converteris; caritatem et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper».
Nova Vulgata 12,8Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit.
Nova Vulgata 12,9Et dixit Ephraim: «Verumtamen dives effectus sum, inveni opes mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem, quam peccavi».
Nova Vulgata 12,10«Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus.
Nova Vulgata 12,11Et loquar ad prophetas et ego visionem multiplicabo et in manu prophetarum proponam similitudines».
Nova Vulgata Si Galaad iniquitas fuerat, prorsus inanes facti sunt; in Galgala bobus immolantes, etiam altaria eorum erunt quasi acervi super sulcos agri.
12Bobus – Lege cum Vg lišwārîm; TM «boves» (hablographia)
Nova Vulgata 12,13Fugit Iacob in regionem Aram; et servivit Israel pro uxore et pro uxore custos fuit.
Nova Vulgata 12,15Ad iracundiam provocavit Ephraim amarissime, sed sanguinem eius super eum relinquet et opprobrium eius retribuet ei Dominus suus.