Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Osee - 5

Osee

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 5
5,1Audite hoc, sacerdotes,
et attendite, domus Israel;
et domus regis, auscultate,
quia vobis iudicium est;
quoniam laqueus facti estis pro Maspha
et rete expansum super Thabor.
Nova Vulgata
Et foveam Settim profundam fecerunt;
ego autem castigabo vos omnes.
2 Et foveam Settim – Lege wešaḥat haššiṭṭîm; TM «immolationem aberrantes (profunda fecerunt)» (?)
Nova Vulgata
5,3Ego scio Ephraim,
et Israel non est absconditus a me;
quia nunc fornicatus es, Ephraim,
contaminatus est Israel.
Nova Vulgata
5,4Non dabunt opera sua,
ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationis in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.
Nova Vulgata
5,5Et testatur arrogantia Israel in faciem suam,
et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua:
ruet etiam Iudas cum eis.
Nova Vulgata
5,6In gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum
et non invenient;
subtraxit se ab eis.
Nova Vulgata
5,7In Dominum praevaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt;
nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
Nova Vulgata
5,8Clangite bucina in Gabaa,
tuba in Rama,
conclamate in Bethaven,
exterrete Beniamin.
Nova Vulgata
5,9Ephraim vastabitur in die correptionis;
in tribubus Israel annuntio rem certam.
Nova Vulgata
5,10Facti sunt principes Iudae
quasi transferentes terminos;
super eos effundam
quasi aquam iram meam.
Nova Vulgata
5,11Oppressus est Ephraim,
fractum est ius,
quoniam voluit abire post sordem.
Nova Vulgata
5,12Et ego quasi sanies Ephraim,
et quasi putredo domui Iudae.
Nova Vulgata
5,13Et vidit Ephraim languorem suum,
et Iuda ulcus suum;
et abiit Ephraim ad Assyriam
et misit ad regem magnum;
sed et ipse non poterit sanare vos
nec solvere poterit vos ab ulcere.
Nova Vulgata
5,14Quoniam ego quasi leaena Ephraim
et quasi catulus leonis domui Iudae;
ego, ego capiam et vadam,
tollam, et non est qui eruat.
Nova Vulgata
5,15Vadens revertar ad locum meum,
donec poenas solvant
et quaerant faciem meam,
in tribulatione sua me desiderent.