Nova Vulgata2121,1Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignoratur caedis reus,
Nova Vulgata21,2egredientur maiores natu et iudices tui et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum
Nova Vulgata21,3et, quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit iugum nec terram scidit vomere,
Nova Vulgata21,4et ducent eam ad torrentem perennem, ubi numquam aratum est nec seminatum, et caedent apud eum cervices vitulae;
Nova Vulgata21,5accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus, ut ministrent ei et benedicant in nomine eius, et ad verbum eorum omnis causa et omnis percussio iudicetur.
Nova Vulgata21,6Et omnes maiores natu civitatis illius, qui prope interfectum sunt, lavabunt manus suas super vitulam, quae apud torrentem percussa est,
Nova Vulgata21,7et dicent: “Manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem, nec oculi nostri viderunt;
Nova Vulgata21,8propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel”. Et auferetur ab eis reatus sanguinis.
Nova Vulgata21,9Tu autem removebis innocentem cruorem, cum feceris, quod rectum est in oculis Domini.
Nova Vulgata 21,10Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris
Nova Vulgata21,11et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam voluerisque habere uxorem,
Nova Vulgata21,12introduces eam in domum tuam. Quae radet caesariem et circumcidet ungues
Nova Vulgata21,13et deponet vestem captivitatis sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense; et postea intrabis ad eam sociaberisque illi, et erit uxor tua.
Nova Vulgata21,14Sin autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam; nec vendere poteris pecunia nec opprimere per potentiam, quia humiliasti eam.
Nova Vulgata 21,15Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam et alteram odiosam, genuerintque ei liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
Nova Vulgata21,16volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum et praeferre filio odiosae,
Nova Vulgata21,17sed filium odiosae agnoscet primogenitum dabitque ei de cunctis, quae habuerit, duplicia; iste est enim principium roboris eius, et huic debentur primogenita.
Nova Vulgata 21,18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium et coercitus oboedire contempserit,
Nova Vulgata21,19apprehendent eum et ducent ad seniores civitatis suae et ad portam iudicii
Nova Vulgata21,20dicentque ad eos: “Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comissationibus vacat et luxuriae atque conviviis potatorum”.
Nova Vulgata21,21Lapidibus eum obruent viri civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat.
Nova Vulgata 21,22Quando peccaverit homo, quod morte plectendum est, et occisum appenderis in patibulo,
Nova Vulgata21,23non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.