Nova Vulgata1111,1Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem; reliqua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Nova Vulgata11,2Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
Nova Vulgata11,3Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.
Nova Vulgata 11,4Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares;
Nova Vulgata11,5et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.
Nova Vulgata11,6Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
Nova Vulgata 11,7Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
Nova Vulgataet fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.
8Et fratres eius - Lege cum Gr Lag we’eḥâjw; TM «et post eum» Viri fortes - Lege gibborê ḥajil; TM «Gebbai, Sellai» nomina personae; evidenter corruptus
Nova Vulgata11,9Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.
Nova Vulgata Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
10Filius (Saraia) - Lege ben-; TM «Iachin», nomen personae; evidenter corruptus
Nova Vulgata11,11Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
Nova Vulgata11,12et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae;
Nova Vulgata11,13et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
Nova Vulgata11,14et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis.
Nova Vulgata 11,15Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
Nova Vulgata11,16et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;
Nova Vulgata11,17et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
Nova Vulgata11,18Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.
Nova Vulgata 11,19Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.
Nova Vulgata 11,20Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua.
Nova Vulgata11,21Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.
Nova Vulgata 11,22Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
Nova Vulgata11,23Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.
Nova Vulgata 11,24Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.
Nova Vulgata 11,25Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
Nova Vulgata11,26et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
Nova Vulgata11,27et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius
Nova Vulgata11,28et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
Nova Vulgata11,29et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
Nova Vulgata11,30Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.
Nova Vulgata Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
31In - Lege begâba‛ (cfr. contextum); TM «a»; evidenter corruptus
Nova Vulgata11,32Anathoth, Nob, Anania,
Nova Vulgata11,33Asor, Rama, Getthaim,
Nova Vulgata11,34Hadid, Seboim et Neballat,
Nova Vulgata11,35Lod et Ono et valle Artificum.
Nova Vulgata11,36Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.