Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13

Nehemiae

11 1Habitaverunt autem principes populi in Ierusalem; reliqua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
2Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem.
3Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis.


4Et in Ierusalem habitaverunt de filiis Iudae et de filiis Beniamin. De filiis Iudae: Athaias filius Oziam filii Zachariae filii Amariae filii Saphatiae filii Malaleel, de filiis Phares;
5et Maasia filius Baruch filius Cholhoza filius Hazia filius Adaia filius Ioiarib filius Zachariae filius Silonitis.
6Omnes filii Phares, qui habitaverunt in Ierusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.


7Hi sunt autem filii Beniamin: Sallu filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Maasia filius Etheel filius Iesaia;
et fratres eius viri fortes, nongenti viginti octo.
8 Et fratres eius - Lege cum Gr Lag we’eḥâjw; TM «et post eum»
Viri fortes - Lege gibborê ḥajil; TM «Gebbai, Sellai» nomina personae; evidenter corruptus
9Et Ioel filius Zechri praepositus eorum, et Iudas filius Asana super civitatem secundus.


Et de sacerdotibus: Iedaia filius Ioiarib filius
10 Filius (Saraia) - Lege ben-; TM «Iachin», nomen personae; evidenter corruptus
11Saraia filius Helciae filius Mosollam filius Sadoc filius Meraioth filius Achitob princeps domus Dei;
12et fratres eorum facientes opera templi, octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroham filius Phelelia filius Amsi filius Zachariae filius Phassur filius Melchiae;
13et fratres eius principes familiarum ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azareel filius Ahazi filius Mosollamoth filius Emmer;
14et fratres eorum potentes nimis, centum viginti octo; et praepositus eorum Zabdiel vir nobilis.


15Et de Levitis: Semeia filius Hassub filius Ezricam filius Hasabia filius Bunni;
16et Sabethai et Iozabad super omnia opera, quae erant forinsecus in domo Dei, de principibus Levitarum;
17et Matthania filius Micha filius Zebedaei filius Asaph magister chori incohabat orationem; et Becbecia secundus de fratribus eius, et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun.
18Omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor.


19Et ianitores: Accub, Telmon et fratres eorum, qui custodiebant ostia, centum septuaginta duo.


20Et reliqui ex Israel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iudae, unusquisque in possessione sua.
21Et oblati habitabant in Ophel; et Siha et Gaspha super oblatos.


22Et praefectus Levitarum in Ierusalem Ozi filius Bani filius Hasabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
23Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos.


24Et Phethahia filius Mesezabel de filiis Zara filii Iudae, legatus regis in omni negotio populi.


25Et in viculis per omnes regiones eorum, de filiis Iudae habitaverunt in Cariatharbe et in pagis eius et in Dibon et in pagis eius et in Cabseel et in viculis eius
26et in Iesua et in Molada et in Bethpheleth
27et in Asarsual et in Bersabee et in pagis eius
28et in Siceleg et in Mochona et in pagis eius
29et in Remmon et in Saraa et in Ierimoth,
30Zanoa, Odollam et in villis earum, Lachis et regionibus eius et Azeca et pagis eius. Et habitaverunt a Bersabee usque ad vallem Ennom.


Filii autem Beniamin in Gabaa, Machmas et Hai et Bethel et pagis eius,
31 In - Lege beba (cfr. contextum); TM «a»; evidenter corruptus
32Anathoth, Nob, Anania,
33Asor, Rama, Getthaim,
34Hadid, Seboim et Neballat,
35Lod et Ono et valle Artificum.
36Et de Levitis portiones in Iuda et Beniamin.

Note al testo

8 Et fratres eius - Lege cum Gr Lag we’eḥâjw; TM «et post eum»
Viri fortes - Lege gibborê ḥajil; TM «Gebbai, Sellai» nomina personae; evidenter corruptus
10 Filius (Saraia) - Lege ben-; TM «Iachin», nomen personae; evidenter corruptus
31 In - Lege beba (cfr. contextum); TM «a»; evidenter corruptus