Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Psalmorum - 33

Psalmorum

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 33
33,1Exsultate, iusti, in Domino;

rectos decet collaudatio.
Nova Vulgata
33,17Fallax equus ad salutem,

in abundantia autem virtutis suae non salvabit.
Nova Vulgata
33,2Confitemini Domino in cithara,

in psalterio decem chordarum psallite illi.
Nova Vulgata
33,3Cantate ei canticum novum,

bene psallite ei in vociferatione,
Nova Vulgata
33,4quia rectum est verbum Domini,

et omnia opera eius in fide.
 
Nova Vulgata
33,5Diligit iustitiam et iudicium;

misericordia Domini plena est terra.
Nova Vulgata
33,6Verbo Domini caeli facti sunt,

et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Nova Vulgata
33,7Congregans sicut in utre aquas maris,

ponens in thesauris abyssos.
 
Nova Vulgata
33,8Timeat Dominum omnis terra,

a facie autem eius formident omnes inhabitantes orbem.
Nova Vulgata
33,9Quoniam ipse dixit, et facta sunt,

ipse mandavit, et creata sunt.
 
Nova Vulgata
33,10Dominus dissipat consilia gentium,

irritas facit cogitationes populorum.
Nova Vulgata
33,11Consilium autem Domini in aeternum manet,

cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
 
Nova Vulgata
33,12Beata gens, cui Dominus est Deus,

populus, quem elegit in hereditatem sibi.
Nova Vulgata
33,13De caelo respexit Dominus,

vidit omnes filios hominum.
Nova Vulgata
33,14De loco habitaculi sui respexit

super omnes, qui habitant terram,
Nova Vulgata
33,15qui finxit singillatim corda eorum,

qui intellegit omnia opera eorum.
 
Nova Vulgata
33,16Non salvatur rex per multam virtutem,

et gigas non liberabitur in multitudine virtutis suae.
Nova Vulgata
33,18Ecce oculi Domini super metuentes eum,

in eos, qui sperant super misericordia eius,
Nova Vulgata
33,19ut eruat a morte animas eorum

et alat eos in fame.
Nova Vulgata
33,20Anima nostra sustinet Dominum,

quoniam adiutor et protector noster est;
Nova Vulgata
33,21quia in eo laetabitur cor nostrum,

et in nomine sancto eius speravimus.
Nova Vulgata
33,22Fiat misericordia tua, Domine, super nos,

quemadmodum speravimus in te.