Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Numeri - 17

Numeri

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 17 17,1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 17,2«Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt
Nova Vulgata 17,3in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel».
Nova Vulgata 17,4Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,
Nova Vulgata 17,5ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
Nova Vulgata
17,6Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: «Vos interfecistis populum Domini».
Nova Vulgata 17,7Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
Nova Vulgata 17,8Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.
Nova Vulgata 17,9Dixitque Dominus ad Moysen:
Nova Vulgata 17,10«Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos». Et ceciderunt in faciem suam.
Nova Vulgata 17,11Dixit Moyses ad Aaron: «Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit».
Nova Vulgata 17,12Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;
Nova Vulgata 17,13et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.
Nova Vulgata 17,14Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.
Nova Vulgata 17,15Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
Nova Vulgata
17,16Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Nova Vulgata 17,17«Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.
Nova Vulgata 17,18Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.
Nova Vulgata 17,19Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.
Nova Vulgata 17,20Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant».
Nova Vulgata
17,21Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.
Nova Vulgata 17,22Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
Nova Vulgata 17,23sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Nova Vulgata 17,24Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
Nova Vulgata
17,25Dixitque Dominus ad Moysen: «Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur».
Nova Vulgata 17,26Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
Nova Vulgata
17,27Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: «Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!
Nova Vulgata 17,28Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?».