Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ecclesiasticus - 47

Ecclesiasticus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 47 47,1Post hunc surrexit Nathan
propheta in diebus David.
Nova Vulgata
47,2Et quasi adeps separatus a sacrificio salutari,
sic David a filiis Israel.
Nova Vulgata
47,3Cum leonibus lusit quasi cum agnis
et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium.
Nova Vulgata
47,30ita ut expelleret illos a terra sua.
Nova Vulgata
47,4In iuventute sua numquid non occidit gigantem
et abstulit opprobrium de gente?
Nova Vulgata
47,5In agitando manu fundam
deiecit exsultationem Goliath.
Nova Vulgata
47,6Nam invocavit Dominum altissimum,
et dedit in dextera eius virtutem
tollere hominem fortem in bello
et exaltare cornu gentis suae.
Nova Vulgata
47,7Sic de decem milibus glorificaverunt eum
et laudaverunt eum in benedictionibus Domini,
in offerendo illi coronam gloriae.
Nova Vulgata
47,8Contrivit enim inimicos undique
et humiliavit Philisthim contrarios,
usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
Nova Vulgata
47,9In omni opere suo dedit confessionem
Sancto et Excelso in verbo gloriae;
Nova Vulgata
47,10de omni corde suo laudavit Dominum
et dilexit Deum, qui fecit illum.
Nova Vulgata
47,11Et stare fecit cantores contra altare
et in sono eorum dulces fecit modos.
Nova Vulgata
47,12Dedit in celebrationibus decus
et ornavit tempora usque ad consummationem anni,
dum laudarent nomen sanctum Domini,
et ante mane resonaret sanctuarium.
Nova Vulgata
47,13Dominus purgavit peccata ipsius
et exaltavit in aeternum cornu eius
et dedit illi testamentum regni
et sedem gloriae in Israel.
Nova Vulgata
47,14Post ipsum surrexit filius sensatus,
et propter illum habitavit in securitate.
Nova Vulgata
47,15Salomon imperavit in diebus pacis;
cui Deus requiem dedit in circuitu,
ut conderet domum in nomine suo
et pararet sanctuarium in sempiternum.
Quemadmodum eruditus es in iuventute tua 
Nova Vulgata
47,16et impletus es quasi flumen sapientia!
Terram retexit anima tua,
Nova Vulgata
47,17et replesti eam in comparationibus aenigmatum.
Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum,
et dilectus es in pace tua.
Nova Vulgata
47,18In cantilenis et proverbiis
et comparationibus et interpretationibus
te miratae sunt terrae.
Nova Vulgata
47,19In nomine Domini Dei,
cui est cognomen Deus Israel,
Nova Vulgata
47,20collegisti quasi orichalcum aurum
et ut plumbum cumulasti argentum.
Nova Vulgata
47,21Sed reclinasti femora tua mulieribus,
subiugatus es in corpore tuo.
Nova Vulgata
47,22Dedisti maculam in gloria tua
et profanasti semen tuum,
inducens iracundiam ad liberos tuos
et ingemiscere faciens super stultitia tua,
Nova Vulgata
47,23ut fieret imperium bipartitum,
et ex Ephraim inciperet imperium infidele.
Nova Vulgata
47,24Deus autem non derelinquet misericordiam suam
et non corrumpet nec delebit verba sua
neque perdet a stirpe nepotes electi sui
et semen eius, qui diligit Dominum, non corrumpet.
Nova Vulgata
47,25Dedit autem reliquum Iacob
et David de ipso stirpem.
Nova Vulgata
47,27et dereliquit post se de semine suo
gentis stultitiam
Nova Vulgata 47,28et imminutum prudentia,
Roboam, qui avertit gentem consilio suo.
Nova Vulgata
47,29Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel
et dedit viam peccandi Ephraim;
et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde,
Nova Vulgata
47,31Et exquisierunt omnes nequitias,
usque dum perveniret super illos vindicta.
Nova Vulgata
47,26Et finem habuit Salomon cum patribus suis