Nova Vulgata1818,1Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens:
Nova Vulgata18,2«Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea».
Nova Vulgata18,3Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam;
Nova Vulgata18,4et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
Nova Vulgata18,5Et factum est verbum Domini ad me dicens:
Nova Vulgata18,6«Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
Nova Vulgata18,7Repente loquar adversum gentem et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud;
Nova Vulgata18,8si paenitentiam egerit gens illa a malo suo, propter quod locutus sum adversus eam, agam et ego paenitentiam super malo, quod cogitavi ut facerem ei.
Nova Vulgata18,9Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud;
Nova Vulgata18,10si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, paenitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.
Nova Vulgata18,11Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra».
Nova Vulgata18,12Qui dixerunt: «Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus».
Nova Vulgata 18,13Ideo haec dicit Dominus: «Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel?
Nova Vulgata Numquid deficiet de petra agri nix Libani, aut arescent aquae erumpentes frigidae et defluentes?
14Textus probabiliter corruptus; TM loquitur de aquis alienis vel peregrinis (Vg erumpentes)
Nova Vulgata Quia oblitus est mei populus meus, vanitati sacrificantes et impingentes in viis suis, in semitis antiquis, ut ambularent per calles in itinere non trito,
15Impingentes – Lege cum Syr, Gr et Vg wajjikkāšelû; TM «eos impingere fecerunt»
Nova Vulgata 18,16ut poneret terram eorum in desolationem et in sibilum sempiternum: omnis, qui praeterierit per eam, obstupescet et movebit caput suum.
Nova Vulgata Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico; dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum».
17Ostendam eis – Lege cum Syr, Gr et Vg ’are‛ēm; TM «videbo eos»
Nova Vulgata 18,18Et dixerunt: «Venite, et cogitemus contra Ieremiam cogitationes; non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta. Venite, et percutiamus eum lingua et non attendamus ad universos sermones eius».
Nova Vulgata 18,19Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum.
Nova Vulgata 18,20Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis.
Nova Vulgata 18,21Propterea da filios eorum in famem et deduc eos in manus gladii; fiant uxores eorum absque liberis et viduae, et viri eorum interficiantur morte, iuvenes eorum confodiantur gladio in proelio.
Nova Vulgata 18,22Audiatur clamor de domibus eorum; adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam, ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
Nova Vulgata 18,23Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis.