Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iosue - 12

Iosue

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 12 12,1Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel et possederunt terram eorum trans Iordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon et omnem orientalem plagam Arabae.
Nova Vulgata
12,2Sehon rex Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroer, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et a media parte vallis et in dimidia parte Galaad usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;
Nova Vulgata 12,3et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga.
Nova Vulgata
12,4Terminus Og regis Basan de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astharoth et in Edrai,
Nova Vulgata et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon.
5 Usque ad - Adde cum GrO ‛ad; TM omittit (haplographia)
Nova Vulgata 12,6Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse.
Nova Vulgata
12,7Hi sunt reges terrae, quos percussit Iosue et filii Israel trans Iordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani usque ad montem Calvum, qui ascendit in Seir; tradiditque eam Iosue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas,
Nova Vulgata 12,8tam in montanis quam in Sephela, in Araba et in declivibus et in solitudine ac in Nageb; Hetthaeus fuit et Amorraeus, Chananaeus et Pherezaeus, Hevaeus et Iebusaeus:
Nova Vulgata 12,9rex Iericho unus, rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus,
Nova Vulgata 12,10rex Ierusalem unus, rex Hebron unus,
Nova Vulgata 12,11rex Ierimoth unus, rex Lachis unus,
Nova Vulgata 12,12rex Eglon unus, rex Gazer unus,
Nova Vulgata 12,13rex Dabir unus, rex Gader unus,
Nova Vulgata 12,14rex Horma unus, rex Arad unus,
Nova Vulgata 12,15rex Lobna unus, rex Odollam unus,
Nova Vulgata 12,16rex Maceda unus, rex Bethel unus,
Nova Vulgata 12,17rex Thapphua unus, rex Opher unus,
Nova Vulgata 12,18rex Aphec unus, rex Saron unus,
Nova Vulgata 12,19rex Madon unus, rex Asor unus,
Nova Vulgata rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
20 Omitte cum Vg mer’ôn post «Semeron» (dittographia vel varia lectio pro madôn, cfr. Gr 11,1 et 12,20 marrôn pro TM madôn)
Nova Vulgata 12,21rex Thanach unus, rex Mageddo unus,
Nova Vulgata 12,22rex Cedes unus, rex Iecnaam Carmeli unus,
Nova Vulgata 12,23rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,
Nova Vulgata 12,24rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.