Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Exodus - 20

Exodus

Nova Vulgata Torna al libro

NT greco

Nova Vulgata 20 20,1Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
Nova Vulgata
20,2«Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
Nova Vulgata
20,3Non habebis deos alienos coram me.
Nova Vulgata
20,4Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra.
Nova Vulgata 20,5Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me,
Nova Vulgata 20,6et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
Nova Vulgata
20,7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Nova Vulgata
20,8Memento, ut diem sabbati sanctifices.
Nova Vulgata 20,9Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
Nova Vulgata 20,10septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.
Nova Vulgata 20,11Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.
Nova Vulgata
20,12Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Nova Vulgata
20,13Non occides.
Nova Vulgata
20,14Non moechaberis.
Nova Vulgata
20,15Non furtum facies.
Nova Vulgata
20,16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Nova Vulgata
20,17Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt».
Nova Vulgata
Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul
18 Perterriti - Lege cum Sam, Gr et Vg (cfr. v. 20) wajjira’ ( = et timuit [populus]); TM «et vidit»
Nova Vulgata 20,19dicentes Moysi: «Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur».
Nova Vulgata 20,20Et ait Moyses ad populum: «Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis».
Nova Vulgata 20,21Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
Nova Vulgata
20,22Dixit praeterea Dominus ad Moysen: «Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
Nova Vulgata 20,23Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis.
Nova Vulgata 20,24Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi.
Nova Vulgata 20,25Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
Nova Vulgata 20,26Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.