Nova Vulgata2727,1Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: «Fili mi». Qui respondit: «Adsum».
Nova Vulgata27,2Cui pater: «Vides, inquit, quod senuerim et ignorem diem mortis meae;
Nova Vulgata27,3sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis,
Nova Vulgata27,4fac mihi inde pulmentum, sicut velle me nosti, et affer, ut comedam; et benedicat tibi anima mea, antequam moriar».
Nova Vulgata 27,5Rebecca autem audierat Isaac loquentem cum Esau filio suo. Esau ergo abiit in agrum, ut venationem caperet et offerret eam.
Nova Vulgata27,6Rebecca autem dixit filio suo Iacob: «Ecce, audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei:
Nova Vulgata27,7“Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar”.
Nova Vulgata27,8Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam in eo, quod praecipio tibi.
Nova Vulgata27,9Pergens ad gregem affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
Nova Vulgata27,10Quas cum intuleris patri tuo, et comederit, benedicat tibi, priusquam moriatur».
Nova Vulgata27,11Cui ille respondit: «Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis.
Nova Vulgata27,12Si attrectaverit me pater meus et senserit, timeo, ne putet me sibi voluisse illudere; et inducam super me maledictionem pro benedictione».
Nova Vulgata27,13Ad quem mater: «In me sit, ait, ista maledictio, fili mi; tantum audi vocem meam et perge afferque, quae dixi».
Nova Vulgata 27,14Abiit et attulit deditque matri. Paravit illa cibos, sicut noverat velle patrem illius.
Nova Vulgata27,15Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum
Nova Vulgata27,16pelliculasque haedorum circumdedit manibus et colli nuda protexit;
Nova Vulgata27,17dedit pulmentum optimum et panes, quos coxerat, in manus filii sui Iacob.
Nova Vulgata 27,18Qui ingressus ad patrem suum dixit: «Pater mi». At ille respondit: «Audio. Quis es tu, fili mi?».
Nova Vulgata27,19Dixitque Iacob ad patrem suum: «Ego sum Esau primogenitus tuus. Feci sicut praecepisti mihi; surge, sede et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua».
Nova Vulgata27,20Rursum Isaac ad filium suum: «Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?». Qui respondit: «Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi».
Nova Vulgata 27,21Dixitque Isaac ad Iacob: «Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem, utrum tu sis filius meus Esau an non».
Nova Vulgata27,22Accessit ille ad patrem, et, palpato eo, dixit Isaac: «Vox quidem, vox Iacob est, sed manus, manus sunt Esau».
Nova Vulgata27,23Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi.
Nova Vulgata27,24Ait: «Tu es filius meus Esau?». Respondit: «Ego sum».
Nova Vulgata At ille: «Affer, inquit, mihi, et comedam de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea». Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
25De venatione tua, fili mi - Lege cum Gr et Vg miṣṣêdekābenî; TM «de venatione filii mei» (forte assimilatio ad v. 31)
Nova Vulgata27,26dixit ad eum Isaac pater eius: «Accede ad me et da mihi osculum, fili mi».
Nova Vulgata27,27Accessit et osculatus est eum. Statimque, ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi ait: «Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
Nova Vulgata 27,28Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae et abundantiam frumenti et vini.
Nova Vulgata 27,29Et serviant tibi populi, et adorent te nationes; esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae. Qui maledixerit tibi, sit maledictus; et, qui benedixerit tibi, sit benedictus!».
Nova Vulgata 27,30Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius
Nova Vulgata27,31coctosque de venatione cibos intulit patri dicens: «Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua».
Nova Vulgata27,32Dixitque illi Isaac pater eius: «Quis enim es tu?». Qui respondit: «Ego sum filius tuus primogenitus Esau».
Nova Vulgata27,33Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: «Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus!».
Nova Vulgata 27,34Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno et amaro ultra modum et ait patri suo: «Benedic etiam mihi, pater mi!».
Nova Vulgata27,35Qui ait: «Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam».
Nova Vulgata27,36At ille subiunxit: «Iuste vocatum est nomen eius Iacob; supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit et nunc secundo surripuit benedictionem meam». Rursumque ait: «Numquid non reservasti mihi benedictionem?».
Nova Vulgata27,37Respondit Isaac: «Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?».
Nova Vulgata27,38Dixitque Esau ad patrem suum: «Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!». Cumque eiulatu magno fleret,
Nova Vulgata27,39motus Isaac dixit ad eum: «Ecce, procul a pinguedine terrae erit habitatio tua et procul a rore caeli desuper.
Nova Vulgata 27,40De gladio tuo vives et fratri tuo servies. Tempusque veniet, cum excutias et solvas iugum eius de cervicibus tuis».
Nova Vulgata 27,41Oderat ergo Esau Iacob pro benedictione, qua benedixerat ei pater, dixitque in corde suo: «Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum».
Nova Vulgata27,42Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: «Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te.
Nova Vulgata27,43Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Charran;
Nova Vulgata27,44habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
Nova Vulgata27,45et cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum, quae fecisti in eum. Postea mittam et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die?».
Nova Vulgata 27,46Dixit quoque Rebecca ad Isaac: «Taedet me vitae meae propter filias Heth; si acceperit Iacob uxorem de filiabus Heth sicut istis de filiabus terrae, nolo vivere».