Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31

Proverbiorum

12
1Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;

qui autem odit increpationes, insipiens est.

2Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino,

virum autem versutum ipse condemnabit.

3Non roborabitur homo ex impietate,

et radix iustorum non commovebitur.

4Mulier diligens corona est viro suo,

et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.

5Cogitationes iustorum iudicia,

et consilia impiorum fraudulentia.

6Verba impiorum insidiantur sanguini,

os iustorum liberabit eos.

7Subvertuntur impii et iam non sunt,

domus autem iustorum permanebit.

8Ad doctrinam suam laudabitur vir;

qui autem perversus corde est, patebit contemptui.

Melior est pauper, qui ministrat sibi,

quam gloriosus et indigens pane.
9 Qui ministrat sibi – Lege cum Gr et Syr ōbēd, prtc; TM ebed

10Curat iustus iumentorum suorum animas,

viscera autem impiorum crudelia.

11Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;

qui autem sectatur vana, vecors est.

12Desiderat impius laqueum pessimorum,

radix autem iustorum proficiet.

Propter peccata labiorum irretitur malus,

effugiet autem iustus de angustia.
13 Irretitur – Lege cum Gr nôqaš; TM «tendiculum»

14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,

et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.

15Via stulti recta in oculis eius;

qui autem sapiens est, audit consilia.

16Fatuus statim indicat iram suam,

dissimulat autem iniuriam callidus.

17Qui spirat veritatem, index iustitiae est,

testis autem mendax, fraudulentiae.

18Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,

lingua autem sapientium sanitas est.

19Labium veritatis firmum erit in perpetuum,

ad momentum autem lingua mendacii.

20Dolus in corde cogitantium mala;

qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

21Nulla calamitas obveniet iusto,

impii autem replebuntur malo.

22Abominatio est Domino labia mendacia,

qui autem fideliter agunt, placent ei.

23Homo versutus celat scientiam,

et cor insipientium provocat stultitiam.

24Manus fortium dominabitur,

quae autem remissa est, tributis serviet.

25Maeror in corde viri humiliabit illum,

et sermo bonus laetificabit eum.

In rectum ducit amicum iustus,

iter autem impiorum decipiet eos.
26 In rectum ducit – Lege ar, scriptio defectiva imperfecti, ut e. g. in 1Sam 18,20.26

Non assabit ignavia praedam suam,

sed substantia pretiosa erit viro industrio.
27 Pretiosa erit viro – Lege cum Gr

28In semita iustitiae vita,

est autem etiam iter apertum ad mortem.

Note al testo

9 Qui ministrat sibi – Lege cum Gr et Syr ōbēd, prtc; TM ebed
13 Irretitur – Lege cum Gr nôqaš; TM «tendiculum»
26 In rectum ducit – Lege ar, scriptio defectiva imperfecti, ut e. g. in 1Sam 18,20.26
27 Pretiosa erit viro – Lege cum Gr