Nova Vulgata10 10,1LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
Nova Vulgata 10,2Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
Nova Vulgata 10,3Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
Nova Vulgata 10,4NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: «Non requiret; non est Deus».
Nova Vulgata 10,5Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
Nova Vulgata 10,6Dixit enim in corde suo: «Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo».
Nova Vulgata 10,7PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
Nova Vulgata 10,8Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
Nova Vulgata 10,9SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
Nova Vulgata 10,10Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
Nova Vulgata 10,11Dixit enim in corde suo: «Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem». —
Nova Vulgata 10,12COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
Nova Vulgata 10,13Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: «Non requires».
Nova Vulgata 10,14RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
Nova Vulgata 10,15SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
Nova Vulgata 10,16Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.