Nova Vulgata2Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,
1per adventum | et nostrae congregationis in ipsum
Nova Vulgataut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
2neque per spiritum neque per sermonem
Nova VulgataNe quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,
3homo peccati
Nova Vulgata2,4qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.
Nova Vulgata 2,5Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?
Nova VulgataEt nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.
6ut reveletur
Nova VulgataNam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.
7tantum ut qui tenet nunc
Nova Vulgata 2,8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,
Nova Vulgata2,9eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus
Nova Vulgata2,10et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.
Nova VulgataEt ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,
11Ideo mittit illis Deus
Nova Vulgata2,12ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
Nova Vulgata Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis:
13dilecti a Deo | elegerit nos
Nova Vulgata2,14ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
Nova Vulgata 2,15Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
Nova VulgataIpse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,
16et Deus et Pater noster
Nova Vulgataconsoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.