Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli - 13

Ad Romanos Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Nova Vulgata Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
2 adquirunt
Nova Vulgata 13,3Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
Nova Vulgata Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.
4 Si autem male feceris
Nova Vulgata Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.
5 ideo necessitate subditi estote
Nova Vulgata Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
6 in hoc ipsum servientes
Nova Vulgata 13,7Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
Nova Vulgata
13,8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Nova Vulgata Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
9 in hoc verbo instauratur
Nova Vulgata 13,10Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
Nova Vulgata
Et hoc scientes tempus quia hora est iam vos de somno surgere, nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
11 propior est nostra salus
Nova Vulgata Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
12 nox praecessit
Nova Vulgata 13,13Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
Nova Vulgata sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
14 ne feceritis in desideriis