Nova Vulgata22,1Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;
Nova Vulgata2,2et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
Nova Vulgata Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
3Labora
Nova VulgataNemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
4se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
Nova Vulgatasi autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
5nam et qui certat in agone
Nova Vulgata2,6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
Nova Vulgata2,77 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Nova Vulgata Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
8resurrexisse a mortuis
Nova Vulgata2,9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum!
Nova VulgataIdeo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
10cum gloria caelesti
Nova Vulgata2,11Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus;
Nova Vulgata2,12si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
Nova Vulgatasi non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
13negare se ipsum
Nova Vulgata Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
14coram Domino, noli verbis contendere | in nihil utile ad subversionem
Nova Vulgata2,15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
Nova VulgataProfana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
16multum enim proficient
Nova Vulgata2,17et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
Nova Vulgataqui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
18qui a veritate exciderunt
Nova VulgataSed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
19Dei stetit
Nova VulgataIn magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;
20quaedam autem in contumeliam
Nova Vulgatasi quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
21et utile Domino
Nova Vulgata 2,22Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
Nova Vulgata2,23Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
Nova Vulgataservum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
24docibilem
Nova Vulgatacum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
25cum modestia corripientem | nequando
Nova Vulgataet resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.