Nova Vulgata5Factum est autem cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
1cum turbae inruerent in eum ut audirent
Nova Vulgata5,2et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
Nova Vulgata5,3Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
Nova Vulgata 5,4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.
Nova Vulgata Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.
2descenderant et lavabant
5dixit illi | laxabo rete
6rumpebatur autem rete eorum
Nova Vulgata5,6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
Nova Vulgata5,7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
Nova Vulgata5,8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”.
Nova VulgataStupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
9in captura piscium quam ceperant
Nova Vulgatasimiliter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.
10similiter autem Iacobum
Nova Vulgata5,11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Nova Vulgata 5,12Et factum est cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
Nova Vulgata5,13Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo.
Nova Vulgata5,14Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Nova Vulgata5,15Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;
Nova Vulgataipse autem secedebat in desertis et orabat.
16secedebat in deserto
Nova Vulgata Et factum est in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.
17et ipse sedebat docens | et virtus erat Domini ad sanandum eos
Nova Vulgata5,18Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
Nova VulgataEt non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
19supra tectum per tegulas
Nova Vulgata5,20Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”.
Nova Vulgata5,21Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
Nova Vulgata5,22Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris?
Nova VulgataQuid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?
23dimittuntur tibi peccata
Nova VulgataUt autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico —: Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”.
24tolle lectum tuum
Nova Vulgata5,25Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
Nova VulgataEt stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum, et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.
26dicentes quia vidimus
Nova Vulgata 5,27Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.
Nova Vulgata5,28Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
Nova Vulgata5,29Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Nova VulgataEt murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”.
30scribae eorum dicentes ad discípulos eius
Nova Vulgata5,31Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.
Nova Vulgata5,32Non veni vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam ”.
Nova Vulgata At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.
33Quare discipuli Ioannis
Nova VulgataQuibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
34Quibus ipse ait | filios sponsi
Nova VulgataVenient autem dies, et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”.
35Clem.: dies cum ablatus fuerit
Nova VulgataDicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
36Quia nemo commissuram a vestimento novo immittit | et novum rumpit | non convenit
Nova Vulgata5,37Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
Nova Vulgatased vinum novum in utres novos mittendum est.
38mittendum est et utraque conservantur
Nova VulgataEt nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”.