Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Zachariae - 8

Zachariae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 8 8,1Et factum est verbum Domini exercituum dicens:
AT greco Zc8,1καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου παντοκράτορος λέγων
Nova Vulgata 8,2«Haec dicit Dominus exercituum:

Zelatus sum Sion zelo magno

et ardore magno zelatus sum eam.
AT greco Zc8,2τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἐζήλωσα τὴν Ιερουσαλημ καὶ τὴν Σιων ζῆλον μέγαν καὶ θυμῷ μεγάλῳ ἐζήλωσα αὐτήν
Nova Vulgata
8,3Haec dicit Dominus: Reversus sum ad Sion et habitabo in medio Ierusalem; et vocabitur Ierusalem civitas Veritatis, et mons Domini exercituum mons Sancti-tatis.
AT greco Zc8,3τάδε λέγει κύριος καὶ ἐπιστρέψω ἐπὶ Σιων καὶ κατασκηνώσω ἐν μέσῳ Ιερουσαλημ καὶ κληθήσεται ἡ Ιερουσαλημ πόλις ἡ ἀληθινὴ καὶ τὸ ὄρος κυρίου παντοκράτορος ὄρος ἅγιον
Nova Vulgata
8,4Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ie-rusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine di-erum;
AT greco Zc8,4τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἔτι καθήσονται πρεσβύτεροι καὶ πρεσβύτεραι ἐν ταῖς πλατείαις Ιερουσαλημ ἕκαστος τὴν ῥάβδον αὐτοῦ ἔχων ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ ἀπὸ πλήθους ἡμερῶν
Nova Vulgata 8,5et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
AT greco Zc8,5καὶ αἱ πλατεῖαι τῆς πόλεως πλησθήσονται παιδαρίων καὶ κορασίων παιζόντων ἐν ταῖς πλατείαις αὐτῆς
Nova Vulgata
Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
6 Numquid etiam – Lege hăgam; TM «etiam»
AT greco Zc8,6τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ διότι εἰ ἀδυνατήσει ἐνώπιον τῶν καταλοίπων τοῦ λαοῦ τούτου ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις μὴ καὶ ἐνώπιον ἐμοῦ ἀδυνατήσει λέγει κύριος παντοκράτωρ
Nova Vulgata
8,7Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis
et de terra occasus solis:
AT greco Zc8,7τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἰδοὺ ἐγὼ ἀνασῴζω τὸν λαόν μου ἀπὸ γῆς ἀνατολῶν καὶ ἀπὸ γῆς δυσμῶν
Nova Vulgata
8,8et adducam eos,
et habitabunt in medio Ierusalem;
et erunt mihi in populum,
et ego ero eis in Deum
in veritate et iustitia.
AT greco Zc8,8καὶ εἰσάξω αὐτοὺς καὶ κατασκηνώσω ἐν μέσῳ Ιερουσαλημ καὶ ἔσονταί μοι εἰς λαόν καὶ ἐγὼ ἔσομαι αὐτοῖς εἰς θεὸν ἐν ἀληθείᾳ καὶ ἐν δικαιοσύνῃ
Nova Vulgata
8,9Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum in die, qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
AT greco Zc8,9τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ κατισχυέτωσαν αἱ χεῖρες ὑμῶν τῶν ἀκουόντων ἐν ταῖς ἡμέραις ταύταις τοὺς λόγους τούτους ἐκ στόματος τῶν προφητῶν ἀφ’ ἧς ἡμέρας τεθεμελίωται ὁ οἶκος κυρίου παντοκράτορος καὶ ὁ ναὸς ἀφ’ οὗ ᾠκοδόμηται
Nova Vulgata
Siquidem ante dies istos
merces hominis non erat,
nec merces iumenti erat,
neque introeunti neque exeunti
erat pax prae tribulatione;
et dimisi omnes homines,
unumquemque contra proximum suum.
10 Istos – Lege hā’ēlleh; TM «illos»
Et dimisi – Lege cum Vg wā’ăšallaḥ; TM «et dimittam»
AT greco Zc8,10διότι πρὸ τῶν ἡμερῶν ἐκείνων ὁ μισθὸς τῶν ἀνθρώπων οὐκ ἔσται εἰς ὄνησιν καὶ ὁ μισθὸς τῶν κτηνῶν οὐχ ὑπάρξει καὶ τῷ ἐκπορευομένῳ καὶ τῷ εἰσπορευομένῳ οὐκ ἔσται εἰρήνη ἀπὸ τῆς θλίψεως καὶ ἐξαποστελῶ πάντας τοὺς ἀνθρώπους ἕκαστον ἐπὶ τὸν πλησίον αὐτοῦ
Nova Vulgata
8,11Nunc autem non iuxta dies priores ego sum
reliquiis populi huius,
dicit Dominus exercituum;
AT greco Zc8,11καὶ νῦν οὐ κατὰ τὰς ἡμέρας τὰς ἔμπροσθεν ἐγὼ ποιῶ τοῖς καταλοίποις τοῦ λαοῦ τούτου λέγει κύριος παντοκράτωρ
Nova Vulgata
8,12sed semen pacis erit:
vinea dabit fructum suum,
et terra dabit proventum suum,
et possidere faciam
reliquias populi huius
universa haec.
AT greco Zc8,12ἀλλ’ ἢ δείξω εἰρήνην ἡ ἄμπελος δώσει τὸν καρπὸν αὐτῆς καὶ ἡ γῆ δώσει τὰ γενήματα αὐτῆς καὶ ὁ οὐρανὸς δώσει τὴν δρόσον αὐτοῦ καὶ κατακληρονομήσω τοῖς καταλοίποις τοῦ λαοῦ μου πάντα ταῦτα
Nova Vulgata
8,13Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae.
AT greco Zc8,13καὶ ἔσται ὃν τρόπον ἦτε ἐν κατάρᾳ ἐν τοῖς ἔθνεσιν οἶκος Ιουδα καὶ οἶκος Ισραηλ οὕτως διασώσω ὑμᾶς καὶ ἔσεσθε ἐν εὐλογίᾳ θαρσεῖτε καὶ κατισχύετε ἐν ταῖς χερσὶν ὑμῶν
Nova Vulgata 8,14Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum,
AT greco Zc8,14διότι τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ὃν τρόπον διενοήθην τοῦ κακῶσαι ὑμᾶς ἐν τῷ παροργίσαι με τοὺς πατέρας ὑμῶν λέγει κύριος παντοκράτωρ καὶ οὐ μετενόησα
Nova Vulgata 8,15et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ie-rusalem et domui Iudae; nolite timere.
AT greco Zc8,15οὕτως παρατέταγμαι καὶ διανενόημαι ἐν ταῖς ἡμέραις ταύταις τοῦ καλῶς ποιῆσαι τὴν Ιερουσαλημ καὶ τὸν οἶκον Ιουδα θαρσεῖτε
Nova Vulgata
Haec sunt ergo, quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo et iudicium pacis iudicate in portis vestris,
16 Et iudicium – Lege cum Gr ûmišpaṭ; TM «veritatem et iudicium»
AT greco Zc8,16οὗτοι οἱ λόγοι οὓς ποιήσετε λαλεῖτε ἀλήθειαν ἕκαστος πρὸς τὸν πλησίον αὐτοῦ καὶ κρίμα εἰρηνικὸν κρίνατε ἐν ταῖς πύλαις ὑμῶν
Nova Vulgata 8,17et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi», dicit Do-minus.
AT greco Zc8,17καὶ ἕκαστος τὴν κακίαν τοῦ πλησίον αὐτοῦ μὴ λογίζεσθε ἐν ταῖς καρδίαις ὑμῶν καὶ ὅρκον ψευδῆ μὴ ἀγαπᾶτε διότι ταῦτα πάντα ἐμίσησα λέγει κύριος παντοκράτωρ
Nova Vulgata
8,18Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens:
AT greco Zc8,18καὶ ἐγένετο λόγος κύριου παντοκράτορος πρός με λέγων
Nova Vulgata 8,19«Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite.
AT greco Zc8,19τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ νηστεία ἡ τετρὰς καὶ νηστεία ἡ πέμπτη καὶ νηστεία ἡ ἑβδόμη καὶ νηστεία ἡ δεκάτη ἔσονται τῷ οἴκῳ Ιουδα εἰς χαρὰν καὶ εἰς εὐφροσύνην καὶ εἰς ἑορτὰς ἀγαθὰς καὶ εὐφρανθήσεσθε καὶ τὴν ἀλήθειαν καὶ τὴν εἰρήνην ἀγαπήσατε
Nova Vulgata 8,20Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum,
AT greco Zc8,20τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἔτι ἥξουσιν λαοὶ πολλοὶ καὶ κατοικοῦντες πόλεις πολλάς
Nova Vulgata 8,21et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”.
AT greco Zc8,21καὶ συνελεύσονται κατοικοῦντες πέντε πόλεις εἰς μίαν πόλιν λέγοντες πορευθῶμεν δεηθῆναι τοῦ προσώπου κυρίου καὶ ἐκζητῆσαι τὸ πρόσωπον κυρίου παντοκράτορος πορεύσομαι κἀγώ
Nova Vulgata 8,22Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exerci-tuum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini.
AT greco Zc8,22καὶ ἥξουσιν λαοὶ πολλοὶ καὶ ἔθνη πολλὰ ἐκζητῆσαι τὸ πρόσωπον κυρίου παντοκράτορος ἐν Ιερουσαλημ καὶ τοῦ ἐξιλάσκεσθαι τὸ πρόσωπον κυρίου
Nova Vulgata 8,23Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudaei dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est”».
AT greco Zc8,23τάδε λέγει κύριος παντοκράτωρ ἐν ταῖς ἡμέραις ἐκείναις ἐὰν ἐπιλάβωνται δέκα ἄνδρες ἐκ πασῶν τῶν γλωσσῶν τῶν ἐθνῶν καὶ ἐπιλάβωνται τοῦ κρασπέδου ἀνδρὸς Ιουδαίου λέγοντες πορευσόμεθα μετὰ σοῦ διότι ἀκηκόαμεν ὅτι ὁ θεὸς μεθ’ ὑμῶν ἐστιν