Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Apocalypsis Ioannis - 14

Apocalypsis Ioannis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 14 Et vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia, habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis.
1 et ecce Agnus stabat
Nova Vulgata Et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni; et vox, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
2 et vocem quam audivi
Nova Vulgata Et cantant quasi canticum novum ante thronum et ante quattuor animalia et seniores. Et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia, qui empti sunt de terra.
3 Et cantabant | ante sedem
Nova Vulgata 14,4Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno;
Nova Vulgata 14,5et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula sunt.
Nova Vulgata
Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum,
6 ut evangelizaret sedentibus super terram
Nova Vulgata dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius, et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
7 timete Deum et date illi honorem
Nova Vulgata
14,8Et alius angelus secutus est dicens: “ Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes! ”.
Nova Vulgata
14,9Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “ Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, 
Nova Vulgata et hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni.
10 qui mixtus
Nova Vulgata 14,11Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius ”.
Nova Vulgata
14,12Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei et fidem Iesu.
Nova Vulgata Et audivi vocem de caelo dicentem: “ Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos ”.
13 Scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus
Nova Vulgata Et vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
14 sedentem similem filio hominis habentem in capite suo coronam auream
Nova Vulgata 14,15Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: “ Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terrae ”.
Nova Vulgata 14,16Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
Nova Vulgata
14,17Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
Nova Vulgata Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: “ Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineae terrae, quoniam maturae sunt uvae eius ”.
18 et alius angelus de altari qui habet potestatem | voce magna qui habebat
Nova Vulgata 14,19Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum.
Nova Vulgata 14,20Et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sescenta.