Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Nehemiae - 7

Nehemiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recensui ianitores et cantores et Levitas,
Nova Vulgata 7,2praeposui Hanani fratrem meum et Hananiam principem arcis supra Ierusalem — ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur —
Nova Vulgata 7,3et dixi eis: «Non aperiantur portae Ierusalem usque ad calorem solis. Dum adhuc calor permanet, claudantur portae et oppilentur; et ponant custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas et unumquemque contra domum suam».

Nova Vulgata
7,4Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus aedificatae.
Nova Vulgata 7,5Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo:
Nova Vulgata
7,6Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem et in Iudaeam unusquisque in civitatem suam.
Nova Vulgata 7,7Qui venerunt cum Zorobabel, Iesua, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsan, Mespharath, Beguai, Nahum, Baana.

    Numerus virorum populi Israel:

Nova Vulgata 7,8filii Pharos duo milia centum septuaginta duo;
Nova Vulgata 7,9filii Saphatia trecenti septuaginta duo;
Nova Vulgata 7,10filii Area sescenti quinquaginta duo;
Nova Vulgata 7,11filii Phahathmoab, hi sunt filii Iesua et Ioab, duo milia octingenti decem et octo;
Nova Vulgata 7,12filii Elam mille ducenti quinquaginta quattuor;
Nova Vulgata 7,13filii Zethua octingenti quadraginta quinque;
Nova Vulgata 7,14filii Zachai septingenti sexaginta;
Nova Vulgata 7,15filii Bennui sescenti quadraginta octo;
Nova Vulgata 7,16filii Bebai sescenti viginti octo;
Nova Vulgata 7,17filii Azgad duo milia trecenti viginti duo;
Nova Vulgata 7,18filii Adonicam sescenti sexaginta septem;
Nova Vulgata 7,19filii Beguai duo milia sexaginta septem;
Nova Vulgata 7,20filii Adin sescenti quinquaginta quinque;
Nova Vulgata 7,21filii Ater, qui erant ex Ezechia, nonaginta octo;
Nova Vulgata 7,22filii Hasum trecenti viginti octo;
Nova Vulgata 7,23filii Besai trecenti viginti quattuor;
Nova Vulgata 7,24filii Hareph centum duodecim;
Nova Vulgata 7,25filii Gabaon nonaginta quinque;
Nova Vulgata 7,26filii Bethlehem et Netopha centum octoginta octo;
Nova Vulgata 7,27viri Anathoth centum viginti octo;
Nova Vulgata 7,28viri Bethazmaveth quadraginta duo;
Nova Vulgata 7,29viri Cariathiarim, Cephira et Beroth septingenti quadraginta tres;
Nova Vulgata 7,30viri Rama et Gabaa sescenti viginti unus;
Nova Vulgata 7,31viri Machmas centum viginti duo;
Nova Vulgata 7,32viri Bethel et Hai centum viginti tres;
Nova Vulgata 7,33viri Nabo alterius quinquaginta duo;
Nova Vulgata 7,34viri Elam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor;
Nova Vulgata 7,35filii Harim trecenti viginti;
Nova Vulgata 7,36filii Iericho trecenti quadraginta quinque;
Nova Vulgata 7,37filii Lod, Hadid et Ono septingenti viginti unus;
Nova Vulgata 7,38filii Senaa tria milia nongenti triginta.

Nova Vulgata
7,39Sacerdotes: filii Iedaia de domo Iesua nongenti septuaginta tres;
Nova Vulgata 7,40filii Emmer mille quinquaginta duo;
Nova Vulgata 7,41filii Phassur mille ducenti quadraginta septem;
Nova Vulgata 7,42filii Harim mille decem et septem.

Nova Vulgata
Levitae: filii Iesua, hi sunt filii Cadmihel, Bennui et Odoviae, septuaginta quattuor.
43 Bennui - Lege cum Esd A 5,26 lebinnûj; TM «filiorum»
Nova Vulgata
7,44Cantores: filii Asaph centum quadraginta octo.
Nova Vulgata
7,45Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai, centum triginta octo.

Nova Vulgata
7,46Oblati: filii Siha, filii Hasupha, filii Tabbaoth,
Nova Vulgata 7,47filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon,
Nova Vulgata 7,48filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
Nova Vulgata 7,49filii Hanan, filii Giddel, filii Gaher,
Nova Vulgata 7,50filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
Nova Vulgata 7,51filii Gazam, filii Oza, filii Phasea,
Nova Vulgata 7,52filii Besai, filii Meunitarum, filii Nephusorum,
Nova Vulgata 7,53filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
Nova Vulgata 7,54filii Basluth, filii Mahida, filii Harsa,
Nova Vulgata 7,55filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
Nova Vulgata 7,56filii Nasia, filii Hatipha.
Nova Vulgata
7,57Filii servorum Salomonis: filii Sotai, filii Sophereth, filii Pheruda,
Nova Vulgata 7,58filii Iaala, filii Darcon, filii Giddel,
Nova Vulgata 7,59filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth Hassebaim, filii Amon.

Nova Vulgata
7,60Omnes oblati et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo.

Nova Vulgata
7,61Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent:
Nova Vulgata 7,62filii Dalaia, filii Thobia, filii Necoda sescenti quadraginta duo.
Nova Vulgata 7,63Et de sacerdotibus: filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem et vocatus est nomine eorum.
Nova Vulgata 7,64Hi quaesierunt tabulas genealogiae suae et non invenerunt; et eiecti sunt de sacerdotio;
Nova Vulgata 7,65dixitque praepositus eis, ut non manducarent de sanctificatis sanctuarii, donec staret sacerdos pro Urim et Tummim.

Nova Vulgata
7,66Omnis multitudo simul quadraginta duo milia trecenti sexaginta,
Nova Vulgata 7,67absque servis et ancillis eorum, qui erant septem milia trecenti triginta septem; insuper et cantores et cantatrices ducenti quadraginta quinque.
Nova Vulgata 7,68Equi eorum septingenti triginta sex, muli eorum ducenti quadraginta quinque,
Nova Vulgata 7,69cameli eorum quadringenti triginta quinque, asini sex milia septingenti viginti.
Nova Vulgata
7,70Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus: praepositus dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta;
Nova Vulgata 7,71et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas.
Nova Vulgata 7,72Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis.

    Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis.