Nova Vulgata1111,1Et factum est cum consummasset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum.
Nova Vulgata Ioannes autem, cum audisset in vinculis opera Christi, mittens per discipulos suos
2mittens duos de discipulis suis
Nova Vulgata11,3ait illi: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ”.
Nova VulgataEt respondens Iesus ait illis: “ Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis:
4quae audistis et vidistis
Nova Vulgatacaeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
Nova Vulgata11,6et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me ”.
Nova Vulgata11,7Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “ Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam?
Nova Vulgata11,8Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
Nova Vulgata11,9Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam.
Nova Vulgata11,10Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Nova Vulgata Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.
11Hic enim est
Nova Vulgata11,12A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Nova Vulgata11,13Omnes enim Prophetae et Lex usque ad Ioannem prophetaverunt;
Nova Vulgata11,14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Nova VulgataQui habet aures, audiat.
15aures audiendi audiat
Nova Vulgata 11,16Cui autem similem aestimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro, qui clamantes coaequalibus
Nova Vulgata11,17dicunt: "Cecinimus vobis, et non saltastis; lamentavimus, et non planxistis".
Nova Vulgata 11,18Venit enim Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: "Daemonium habet!";
Nova Vulgatavenit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt: "Ecce homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum!". Et iustificata est sapientia ab operibus suis ”.
19sapientia a filiis suis
Nova Vulgata 11,20Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam:
Nova Vulgata11,21“ Vae tibi, Chorazin! Vae tibi, Bethsaida! Quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent.
Nova Vulgata11,22Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
Nova VulgataEt tu, Capharnaum, numquid usque in caelumexaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem.
23forte mansissent usque
Nova Vulgata11,24Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi ”.
Nova Vulgata 11,25In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Nova Vulgata11,26Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
Nova Vulgata11,27Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Nova Vulgata 11,28Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.
Nova Vulgata11,29Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
Nova VulgataIugum enim meum suave, et onus meum leve est ”.