Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Actus Apostolorum - 16

Actus Apostolorum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 16 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
1 filius mulieris Iudaeae fidelis, patre gentili
Nova Vulgata 16,2huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
Nova Vulgata Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
3 quod pater eius gentilis esset
Nova Vulgata Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.
4 ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis
Nova Vulgata Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie.
5 et ecclesiae quidem
Nova Vulgata
Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia;
6 Transeuntes autem | vetati sunt a Sancto Spiritu
Nova Vulgata cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu;
7 cum venissent autem in Mysiam
Nova Vulgata cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.
8 cum autem pertransissent Mysiam
Nova Vulgata 16,9Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”.
Nova Vulgata 16,10Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis.
Nova Vulgata
16,11Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim
Nova Vulgata et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes.
12 et inde Philippis | diebus aliquot conferentes
Nova Vulgata Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant.
13 iuxta flumen ubi videbatur oratio esse
Nova Vulgata Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo.
14 colens Deum audivit
Nova Vulgata 16,15Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
Nova Vulgata
16,16Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
Nova Vulgata Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”.
17 Dei excelsi
Nova Vulgata 16,18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Nova Vulgata Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes
19 Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes
Nova Vulgata et producentes eos magistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,
20 et offerentes eos magistratibus
Nova Vulgata et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ”.
21 et adnuntiant morem quem
Nova Vulgata 16,22Et concurrit plebs adversus eos, et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
Nova Vulgata et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos;
23 praecipientes custodi ut diligenter custodiret eum
Nova Vulgata 16,24qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Nova Vulgata
Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
25 adorantes laudabant
Nova Vulgata 16,26subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
Nova Vulgata 16,27Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
Nova Vulgata 16,28Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ”.
Nova Vulgata Petitoque lumine intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae
29 Petitoque lumine introgressus est
Nova Vulgata 16,30et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.
Nova Vulgata 16,31At illi dixerunt: “ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.
Nova Vulgata 16,32Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius.
Nova Vulgata Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo;
33 lavit plagas eorum
Nova Vulgata cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
34 in domum suam adposuit eis mensam
Nova Vulgata
16,35Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimitte homines illos! ”.
Nova Vulgata Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “ Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”.
36 verba haec Paulo quia
Nova Vulgata Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ”.
37 indemnatos homines romanos miserunt in carcerem | et ipsi nos eiciant
Nova Vulgata 16,38Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent,
Nova Vulgata 16,39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
Nova Vulgata 16,40Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.