Nova Vulgata10Vir autem quidam in Caesarea nomine Cornelius, centurio cohortis, quae dicitur Italica,
1Vir autem quidam erat in Caesarea
Nova Vulgata10,2religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper,
Nova Vulgata10,3vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”.
Nova VulgataAt ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
4At ille intuens eum timore correptus
Nova Vulgata10,5Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus;
Nova Vulgatahic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ”.
6cuius est domus iuxta mare
Nova VulgataUt autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant,
7Et cum discessisset angelus | vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum
Nova Vulgataet narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen.
8quibus cum narrasset omnia
Nova Vulgata Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
9ascendit Petrus in superiora ut oraret
Nova Vulgata10,10Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus,
Nova Vulgataet videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram,
11quattuor initiis submitti de caelo in terram
Nova Vulgata10,12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli.
Nova VulgataEt facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”
13Surge Petre et occide et manduca
Nova VulgataAit autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
14Ait autem Petrus absit Domine
Nova Vulgata10,15Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Nova Vulgata10,16Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum.
Nova Vulgata10,17Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam
Nova Vulgata10,18et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium.
Nova Vulgata10,19Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te;
Nova Vulgata10,20surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”.
Nova Vulgata10,21Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”.
Nova Vulgata10,22Qui dixerunt: “ Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ”.
Nova VulgataInvitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum.
23Introducens igitur eos recepit hospitio
Nova Vulgata10,24Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
Nova VulgataEt factum est cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit.
25Cornelius et procidens ad pedes adoravit
Nova Vulgata10,26Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Nova Vulgata10,27Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant,
Nova Vulgatadixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
28Vos scitis quomodo abominatum sit viro Iudaeo
Nova Vulgata10,29propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ”.
Nova VulgataEt Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
30A nudius quartana die
Nova Vulgata10,31et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
Nova Vulgata10,32Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”.
Nova VulgataConfestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ”.
33in conspectu tuo adsumus
Nova Vulgata Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
34in veritate conperi
Nova Vulgata10,35sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Nova VulgataVerbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
36Verbum misit filiis Israhel adnuntians pacem
Nova VulgataVos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
37incipiens enim a Galilaea
Nova Vulgata10,38Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Nova Vulgata10,39Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno.
Nova Vulgata10,40Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
Nova Vulgata10,41non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
Nova Vulgata10,42et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Nova Vulgata10,43Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
Nova Vulgata 10,44Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Nova VulgataEt obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
45Et obstipuerunt ex circumcisione fideles
Nova Vulgata10,46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
Nova Vulgata10,47“ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.
Nova Vulgata10,48Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.