Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Matthaeum - 26

Evangelium Secundum Matthaeum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 26 26,1Et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Nova Vulgata “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
2 Filius hominis tradetur
Nova Vulgata
Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
3 in atrium principis sacerdotum
Nova Vulgata 26,4et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;
Nova Vulgata dicebant autem: “ Non in die festo, ne tumultus fiat in populo ”.
5 ne forte tumultus fieret
Nova Vulgata
26,6Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
Nova Vulgata 26,7accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis.
Nova Vulgata 26,8Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec?
Nova Vulgata 26,9Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”.
Nova Vulgata Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;
10 opus bonum operata est
Nova Vulgata 26,11nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis.
Nova Vulgata 26,12Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Nova Vulgata 26,13Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
Nova Vulgata
26,14Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
Nova Vulgata et ait: “ Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta argenteos.
15 et ait illis
Nova Vulgata 26,16Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.
Nova Vulgata
26,17Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
Nova Vulgata Ille autem dixit: “ Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”.
18 At Iesus dixit
Nova Vulgata 26,19Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Nova Vulgata
Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
20 cum duodecim discipulis
Nova Vulgata Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.
21 quia unus vestrum
Nova Vulgata Et contristati valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”.
22 coeperunt singuli dicere
Nova Vulgata 26,23At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Nova Vulgata 26,24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille ”.
Nova Vulgata 26,25Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu  dixisti ”.
Nova Vulgata
Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
26 deditque discipulis suis | Accipite et comedite
Nova Vulgata 26,27Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:
Nova Vulgata hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum.
28 Clem.: qui pro multis effundetur
Nova Vulgata 26,29Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”.
Nova Vulgata
26,30Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
Nova Vulgata 26,31Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos  scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis".
Nova Vulgata 26,32Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
Nova Vulgata 26,33Respondens autem Petrus ait illi: “ Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
Nova Vulgata Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
34 quia in haec nocte
Nova Vulgata 26,35Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Nova Vulgata
Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
36 in villam quae dicitur Gethsemani. Et dixit discipulis suis
Nova Vulgata 26,37Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse.
Nova Vulgata 26,38Tunc ait illis: “ Tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”.
Nova Vulgata Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
39 Mi Pater, si possible est
Nova Vulgata 26,40Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Nova Vulgata 26,41Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma ”.
Nova Vulgata 26,42Iterum secundo abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua ”.
Nova Vulgata 26,43Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Nova Vulgata Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem sermonem iterum dicens.
44 eundem sermonem dicens
Nova Vulgata Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus peccatorum.
45 venit ad discipulos suos | Filius hominis tradetur
Nova Vulgata 26,46Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”.
Nova Vulgata
Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
47 Adhuc ipso loquente
Nova Vulgata 26,48Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”.
Nova Vulgata 26,49Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum.
Nova Vulgata Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum.
50 Dixitque illi Iesus
Nova Vulgata 26,51Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Nova Vulgata
26,52Tunc ait illi Iesus: “ Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Nova Vulgata 26,53An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
Nova Vulgata 26,54Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”.
Nova Vulgata In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”.
55 cotidie apud vos sedebam
Nova Vulgata 26,56Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Nova Vulgata
Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
57 At illi tenentes
Nova Vulgata Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam principis sacerdotum; et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem.
58 in atrium principis sacerdotum
Nova Vulgata
26,59Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
Nova Vulgata et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venientes duo
60 Novissime autem venerunt duo falsi testes
Nova Vulgata dixerunt: “ Hic dixit: "Possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud" ”.
61 et dixerunt
Nova Vulgata Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes? Quid isti adversum te testificantur? ”.
62 Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur
Nova Vulgata 26,63Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.
Nova Vulgata 26,64Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Nova Vulgata
26,65Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
Nova Vulgata Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “ Reus est mortis! ”.
66 At illi respondentes
Nova Vulgata 26,67Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
Nova Vulgata 26,68dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te percussit? ”.
Nova Vulgata
26,69Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Nova Vulgata 26,70At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”.
Nova Vulgata Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his, qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.
71 Exeunte autem illo ianuam | Et hic erat
Nova Vulgata Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”.
72 negavit cum iuramento quia
Nova Vulgata Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”.
73 Et post pusillum accesserunt
Nova Vulgata Tunc coepit detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit;
74 quia non novisset hominem
Nova Vulgata 26,75et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.