Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli - 3

Ad Galatas Epistula Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 3 O insensati Galatae, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus?
1 proscriptus est crucifixus
Nova Vulgata 3,2Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei?
Nova Vulgata 3,3Sic stulti estis? Cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummamini? 
Nova Vulgata Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa!
4 Si tamen sine causa
Nova Vulgata 3,5Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
Nova Vulgata 3,6Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam
Nova Vulgata 3,7Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae.
Nova Vulgata Providens autem Scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.
8 Abrahae quia benedicentur
Nova Vulgata Igitur, qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham.
9 benedicentur
Nova Vulgata 3,10Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”.
Nova Vulgata Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est, quia iustus ex fide vivet;
11 quia iustus ex fide vivit
Nova Vulgata 3,12lex autem non est ex fide, sed qui fecerit ea, vivet in illis
Nova Vulgata 3,13Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: “Maledictus omnis, qui pendet in ligno”,
Nova Vulgata ut in gentes benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu, ut promissionem Spiritus accipiamus per fidem.
14 ut in gentibus | ut pollicitationem Spiritus
Nova Vulgata Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. 
15 nemo spernit
Nova Vulgata Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “ Et seminibus ”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. 
16 Abrahae dictae sunt
Nova Vulgata Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
17 non irritam facit
Nova Vulgata Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus.
18 iam non ex repromissione
Nova Vulgata Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. 
19 posita est | cui promiserat
Nova Vulgata 3,20Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. 
Nova Vulgata 3,21Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia.
Nova Vulgata 3,22Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
Nova Vulgata
3,23Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat. 
Nova Vulgata Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;
24 posita est | cui promiserat
Nova Vulgata 3,25at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. 
Nova Vulgata 3,26Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. 
Nova Vulgata Quicumque enim in Christum baptizati estis, Christum induistis: 
27 in Christo
Nova Vulgata non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. 
28 non est masculus neque femina | unum estis
Nova Vulgata 3,29Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.