Nova Vulgata77,1Dixit autem princeps sacerdotum: “ Si haec ita se habent? ”.
Nova VulgataQui ait: “ Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran,
2cum esset in Mesopotamiam | in Charram
Nova Vulgata7,3et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”.
Nova VulgataTunc egressus de terra Chaldaeorum habitavit in Charran. Et inde, postquam mortuus est pater eius, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis,
4tunc exiit de terra Chaldaeorum et habitavit in Charram
Nova Vulgata7,5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Nova VulgataLocutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola interra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
6Locutus est autem Deus quia | et male tractabunt eos annis quadringentis
Nova Vulgata7,7et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus, et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”.
Nova Vulgata7,8Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
Nova Vulgata7,9Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo
Nova Vulgata7,10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti, et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam.
Nova Vulgata7,11Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri.
Nova Vulgata7,12Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum;
Nova Vulgataet in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.
13et manifestatum est Pharaoni genus eius
Nova Vulgata7,14Mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque,
Nova Vulgata7,15et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri,
Nova Vulgataet translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
16a filiis Emmor filii Sychem
Nova Vulgata 7,17Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto,
Nova Vulgataquoadusque surrexit rex alius super Aegypto, qui non sciebat Ioseph.
18rex alius in Aegypto
Nova VulgataHic circumveniens genus nostrum, afflixit patres, ut exponerent infantes suos, ne vivi servarentur.
19ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
Nova VulgataEodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
20Moses et fuit gratus Deo | in domo patris sui
Nova Vulgata7,21Exposito autem illo, sustulit eum filia pharaonis et enutrivit eum sibi in filium;
Nova Vulgataet eruditus est Moyses in omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis.
22Moses omni sapientia Aegyptiorum
Nova Vulgata7,23Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
Nova VulgataEt cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
24vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat
Nova Vulgata7,25Existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis, at illi non intellexerunt.
Nova VulgataAtque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”.
26Sequenti vero die
Nova Vulgata7,27Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
Nova Vulgata7,28Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heriAegyptium?”.
Nova VulgataFugit autem Moyses propter verbum istud et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
29Fugit autem Moses in verbo isto | Madiam
Nova Vulgata Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi.
30angelus in igne flammae rubi
Nova VulgataMoyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini:
31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo
Nova Vulgata“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
32Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
Nova Vulgata7,33Dixit autem illi Dominus:“Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Nova VulgataVidens vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos; et nunc veni, mittam te in Aegyptum”.
34et nunc veni et mittam te
Nova Vulgata 7,35Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo.
Nova Vulgata7,36Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Nova Vulgata7,37Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”.
Nova VulgataHic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai et cum patribus nostris, qui accepit verba viva dare nobis,
38qui accepit verba vitae dare nobis
Nova Vulgatacui noluerunt oboedire patres nostri, sed reppulerunt et aversi sunt in cordibus suis in Aegyptum
39et aversi sunt cordibus suis
Nova Vulgata7,40dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”.
Nova Vulgata7,41Et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum.
Nova VulgataConvertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
42victimas aut hostias
Nova Vulgata Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”.
43figuras quas fecistis adorare eas
Nova Vulgata Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
44Tabernaculum testimonii fuit | sicut disposuit loquens ad Mosen
Nova Vulgata7,45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
Nova Vulgataqui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
46ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
Nova Vulgata7,47Salomon autem aedificavit illi domum.
Nova VulgataSed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
48sed non Excelsus
Nova Vulgata “Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
49Caelum mihi sedis est | aut quis locus requietionis meae est
Nova Vulgata 7,50Nonne manus mea fecit haec omnia?”.
Nova Vulgata Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut patres vestri et vos.
51dura cervice
Nova Vulgata7,52Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos, qui praenuntiabant de adventu Iusti, cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis,
Nova Vulgataqui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
53qui accepistis legem in dispositionem angelorum
Nova Vulgata 7,54Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum.
Nova Vulgata7,55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei
Nova Vulgata7,56et ait: “ Ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei ”.
Nova VulgataExclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unanimiter in eum
57et eicientes eum extra civitatem lapidabant
Nova Vulgata7,58et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus.
Nova Vulgata7,59Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”.
Nova VulgataPositis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.