Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Lucam - 12

Evangelium Secundum Lucam

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 12 Interea multis turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
1 Multis autem turbis | ad discipulos suos: Attendite | quae est hypocrisis
Nova Vulgata 12,2Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
Nova Vulgata Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur, et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
3 in lumine dicentur
Nova Vulgata
12,4Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
Nova Vulgata 12,5Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
Nova Vulgata 12,6Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
Nova Vulgata Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
7 nolite ergo timere
Nova Vulgata
12,8Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
Nova Vulgata 12,9qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Nova Vulgata
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
10 qui dicit
Nova Vulgata
12,11Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Nova Vulgata 12,12Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”.
Nova Vulgata
12,13Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”.
Nova Vulgata 12,14At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”.
Nova Vulgata Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet”.
15 quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
Nova Vulgata 12,16Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Nova Vulgata 12,17Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”.
Nova Vulgata Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea,
18 maiora faciam et illue congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea
Nova Vulgata 12,19et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
Nova Vulgata 12,20Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
Nova Vulgata Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”.
21 et non est in Deum dives
Nova Vulgata
12,22Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Nova Vulgata Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
23 anima plus est
Nova Vulgata Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
24 pluris estis illis
Nova Vulgata Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
25 ad staturam suam cubitum unum
Nova Vulgata 12,26Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Nova Vulgata Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
27 non laborant, non nent
Nova Vulgata 12,28Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
Nova Vulgata Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
29 et nolite in sublime tolli
Nova Vulgata 12,30Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Nova Vulgata Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
31 regnum Dei et haec omnia adicientur
Nova Vulgata
Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
32 Nolite timere
Nova Vulgata 12,33Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
Nova Vulgata 12,34ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Nova Vulgata
12,35Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
Nova Vulgata 12,36et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Nova Vulgata 12,37Beati servi illi, quos cum venerit dominus invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
Nova Vulgata Et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit, beati sunt illi.
38 beati sunt servi illi
Nova Vulgata Hoc autem scitote quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
39 vigilaret utique et non sineret
Nova Vulgata 12,40Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
Nova Vulgata
Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”.
41 Ait autem ei Petrus
Nova Vulgata Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
42 Dixit autem
Nova Vulgata Beatus ille servus, quem cum venerit dominus eius invenerit ita facientem.
43 cum venerit dominus invenerit
Nova Vulgata Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
44 quia supra omnia
Nova Vulgata 12,45Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
Nova Vulgata 12,46veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Nova Vulgata Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
47 et non fecit
Nova Vulgata 12,48qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo, et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Nova Vulgata
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
49 et quid volo si accendatur (Clem.: nisi ut accendatur)
Nova Vulgata 12,50Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Nova Vulgata 12,51Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
Nova Vulgata 12,52Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
Nova Vulgata dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.
53 et filius in patrem suum | et nurus in socrum suam
Nova Vulgata
12,54Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
Nova Vulgata 12,55et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit.
Nova Vulgata Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
55 quia aestus erit
56 quomodo non probatis
Nova Vulgata 12,57Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
Nova Vulgata
12,58Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Nova Vulgata 12,59Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”.