Nova Vulgata12Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
1eodem autem tempore
Nova Vulgata12,2Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
Nova Vulgata12,3Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum —
Nova Vulgata12,4quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
Nova Vulgata12,5Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
Nova Vulgata12,6Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Nova VulgataEt ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
7percussoque latere Petri
Nova VulgataDixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”.
8Praecingere et calcia te gallicas tuas | Et dixit illi: Circumda tibi
Nova Vulgata12,9Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.
Nova Vulgata Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
10primam et secundam custodiam
Nova Vulgata12,11Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.
Nova VulgataConsideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
12Iohannis qui cognominatus est Marcus
Nova Vulgata12,13Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode;
Nova Vulgata12,14et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
Nova Vulgata12,15At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”.
Nova Vulgata12,16Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.
Nova Vulgata12,17Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo et fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.
Nova Vulgata 12,18Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.
Nova VulgataHerodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur.
19inquisitione facta de custodibus iussit eos duci | ibi commoratus est
Nova Vulgata Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.
20eo quod alerentur regiones eorum ab illo
Nova VulgataStatuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunali contionabatur ad eos;
21sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
Nova Vulgatapopulus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”.
22Dei voces et non hominis
Nova VulgataConfestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo, et consumptus a vermibus exspiravit.
23eo quod non dedisset honorem Deo
Nova Vulgata Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur.
24Verbum autem Domini crescebat
Nova VulgataBarnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.