Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 13

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 13 13,1Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.
Nova Vulgata Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
2 Et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur
Nova Vulgata Et cum sederet in montem Olivarum contra templum, interrogabat eum separatim Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas:
3 interrogabant eum
Nova Vulgata “ Dic nobis: Quando ista erunt, et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari? ”.
4 ista fient
Nova Vulgata
Iesus autem coepit dicere illis: “ Videte, ne quis vos seducat.
5 Et respondens Iesus
Nova Vulgata Multi venient in nomine meo dicentes: “Ego sum”, et multos seducent.
6 multi enim venient | dicentes quia
Nova Vulgata Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis; oportet fieri sed nondum finis.
7 oportet enim fieri
Nova Vulgata Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, erunt terrae motus per loca, erunt fames; initium dolorum haec.
8 et erunt terrae motus per loca et fames
Nova Vulgata
Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
9 tradent enim vos 
Nova Vulgata 13,10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium.
Nova Vulgata 13,11Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Nova Vulgata Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium; et consurgent filii in parentes et morte afficient eos;
12 tradet autem
Nova Vulgata 13,13et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
Nova Vulgata
13,14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;
Nova Vulgata qui autem super tectum, ne descendat nec introeat, ut tollat quid de domo sua;
15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat
Nova Vulgata 13,16et, qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Nova Vulgata Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
17 praegnatibu
Nova Vulgata Orate vero, ut hieme non fiat:
18 non fiant
Nova Vulgata erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet.
19 tribulationes tales quales non fuerunt
Nova Vulgata 13,20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro. Sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
Nova Vulgata 13,21Et tunc, si quis vobis dixerit: “Ecce hic est Christus, ecce illic”, ne credideritis.
Nova Vulgata 13,22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos, si potest fieri, electos.
Nova Vulgata Vos autem videte; praedixi vobis omnia.
23 vos ergo videte ecce praedixi
Nova Vulgata
13,24Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Nova Vulgata et erunt stellae de caelo decidentes, et virtutes, quae sunt in caelis, movebuntur.
25 stellae caeli
Nova Vulgata
13,26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Nova Vulgata Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
27 mittet angelos suos
Nova Vulgata
A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.
28 nata fuerint folia
Nova Vulgata 13,29Sic et vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Nova Vulgata Amen dico vobis: Non transiet generatio haec, donec omnia ista fiant.
30 quoniam non
Nova Vulgata 13,31Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Nova Vulgata 13,32De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo neque Filius, nisi Pater.
Nova Vulgata
Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
33 vigilate et orate
Nova Vulgata Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.
34 potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet
Nova Vulgata 13,35Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;
Nova Vulgata 13,36ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. 37 Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate! ”.