Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Marcum - 6

Evangelium Secundum Marcum

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 6 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui.
1 et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
Nova Vulgata Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
2 admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia
Nova Vulgata Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in illo.
3 Mariae, frater Iacobi et Ioseph | nonne et
Nova Vulgata 6,4Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Nova Vulgata 6,5Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit;
Nova Vulgata 6,6et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
Nova Vulgata
Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
7 convocavit | potestatem spirituum immundorum
Nova Vulgata et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
8 non peram non panem
Nova Vulgata sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
9 sed calciatos
Nova Vulgata
6,10Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde.
Nova Vulgata
Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
11 quicumque non receperint
Nova Vulgata Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
12 praedicabant
Nova Vulgata 6,13et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant.
Nova Vulgata
Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ”.
14 et dicebat quia
Nova Vulgata 6,15Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
Nova Vulgata Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
16 Herodes ait | a mortuis rexurrexit
Nova Vulgata
6,17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
Nova Vulgata 6,18Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
Nova Vulgata 6,19Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat:
Nova Vulgata
Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum et audito eo multum haesitabat et libenter eum audiebat.
20 audito eo multa faciebat
Nova Vulgata Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
21 accidisset Herodes natalis sui fecit cenam principibus et tribunis
Nova Vulgata cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “ Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
22 saltasset et placuisset
Nova Vulgata Et iuravit illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
23 illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium
Nova Vulgata 6,24Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
Nova Vulgata 6,25Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
Nova Vulgata Et contristatus rex propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere
26 simul recumbentes noluit eam contristare
Nova Vulgata et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere
27 sed misso speculatore praecepit afferri caput eius in disco et decollavit
Nova Vulgata 6,28et attulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit illud matri suae.
Nova Vulgata 6,29Quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.
Nova Vulgata
6,30Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant.
Nova Vulgata Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant multi, et nec manducandi spatium habebant.
31 Venite seorsum
Nova Vulgata Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
32 Et ascendentes in navi abierunt
Nova Vulgata
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi, et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
33 et pedestre et de
Nova Vulgata Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
34 multam turbam Iesus
Nova Vulgata Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
35 hora multa fieret | et iam hora praeterivit
Nova Vulgata dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu emant sibi, quod manducent ”.
36 in proximas villas | cibos quos manducent
Nova Vulgata Respondens autem ait illis: “ Date illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
37 date illis manducare et dixerunt ei
Nova Vulgata Et dicit eis: “ Quot panes habetis? Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
38 ite et videte
Nova Vulgata 6,39Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride fenum.
Nova Vulgata Et discubuerunt secundum areas per centenos et per quinquagenos.
40 discubuerunt in partes per
Nova Vulgata Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante eos; et duos pisces divisit omnibus.
41 et dedit discipulis
Nova Vulgata 6,42Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
Nova Vulgata et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
43 et sustulerunt reliquias fragmentorum
Nova Vulgata Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
44 qui manducaverant quinque milia
Nova Vulgata
Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
45 ut praecederent eum
Nova Vulgata 6,46Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Nova Vulgata
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra.
47 cum sero esset
Nova Vulgata Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos.
48 et circa quartam vigiliam
Nova Vulgata 6,49At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt;
Nova Vulgata 6,50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum; nolite timere! ”.
Nova Vulgata Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde nimis intra se stupebant:
51 et plus magis
Nova Vulgata non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcaecatum.
52 erat enim cor
Nova Vulgata
Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt.
53 cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
Nova Vulgata 6,54Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
Nova Vulgata 6,55et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
Nova Vulgata Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in villas, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
56 in vicos vel in villas aut civitates