Nova Vulgata44,1Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
Nova Vulgata4,2Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
Nova Vulgata4,3Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;
Nova Vulgata4,4nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
Nova VulgataItaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
5ante tempus iudicare
Nova Vulgata Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “ Ne supra quae scripta sunt ”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
6discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
Nova Vulgata4,7Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
Nova Vulgata 4,8Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
Nova Vulgata4,9Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
Nova VulgataNos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
10vos nobiles, nos autem ignobiles
Nova Vulgata4,11Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus
Nova Vulgatablasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
13blasphemamur et obsecramus | purgamenta huius mundi
Nova Vulgata Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
14sed ut filios meos carissimos moneo
Nova Vulgata4,15nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
Nova Vulgata4,16Rogo ergo vos: imitatores mei estote!
Nova Vulgata4,17Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
Nova Vulgata 4,18Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam;
Nova Vulgata4,19veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
Nova Vulgata4,20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
Nova Vulgata4,21Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?