Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Epistula Iacobi - 4

Epistula Iacobi

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 4 Unde bella et unde lites in vobis? Nonne hinc, ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris?
1 bella et lites
Nova Vulgata 4,2Concupiscitis et non habetis; occiditis et zelatis et non potestis adipisci; litigatis et belligeratis. Non habetis, propter quod non postulatis;
Nova Vulgata petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis.
3 eo quod male petatis
Nova Vulgata 4,4Adulteri, nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei?
     Quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur.
Nova Vulgata 4,5Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: “ Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis? ”.
Nova Vulgata 4,6Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit:
Deus superbis resistit,
humilibus autem dat gratiam
”.
Nova Vulgata
Subicimini igitur Deo; resistite autem Diabolo, et fugiet a vobis.
7 Subditi igitur estote Deo
Nova Vulgata Appropiate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores, et purificate corda, duplices animo. 
8 Adpropiate Domino
Nova Vulgata 4,9Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem.
Nova Vulgata 4,10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
Nova Vulgata
4,11Nolite detrahere alterutrum, fratres; qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem; si autem iudicas legem, non es factor legis sed iudex.
Nova Vulgata Unus est legislator et iudex, qui potest salvare et perdere; tu autem quis es, qui iudicas proximum?
12 qui potest perdere et liberare
Nova Vulgata
Age nunc, qui dicitis: “ Hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus ”;
13 Ecce nunc qui dicitis
Nova Vulgata qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur;
14 quid erit in crastinum, quae enim est vita vestra | Vapor est ad modicum parens
Nova Vulgata pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.
15 Si Dominus voluerit et vixerimus
Nova Vulgata Nunc autem gloriamini in superbiis vestris; omnis gloriatio talis maligna est.
16 Nunc autem exultatis | omnis exultatio talis
Nova Vulgata 4,17Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!