Nova Vulgata3Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
1Et angelo ecclesiae Sardis scribe
Nova Vulgata3,2Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo;
Nova Vulgata3,3in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Nova Vulgata3,4Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
Nova Vulgata3,5Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius.
Nova Vulgata 3,6Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Nova Vulgata Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit:
7Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe | Haec dicit sanctus et verus | qui aperit et nemo cludit, qui cludit
Nova Vulgata3,8Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum.
Nova Vulgata3,9Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te.
Nova VulgataQuoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra.
10quae ventura est in orbem universum
Nova Vulgata3,11Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
Nova Vulgata3,12Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
Nova Vulgata 3,13Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
Nova Vulgata Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei:
14Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe|qui est principium creaturae Dei
Nova Vulgata3,15Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus!
Nova VulgataSic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo.
16Sed quia tepidus es et nec frigidus nec calidus
Nova VulgataQuia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus,
17Quia dicis quod dives sum
Nova Vulgatasuadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos ut videas.
18aurum ignitum probatum | et collyrio inungue
Nova Vulgata3,19Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age.
Nova Vulgata3,20Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum.
Nova Vulgata3,21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Nova Vulgata 3,22Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis ”.