Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 5

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius tabernaculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis.
1 huius habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habeamus
Nova Vulgata 5,2Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes,
Nova Vulgata si tamen et exspoliati, non nudi inveniamur.
3 si tamen vestiti non nudi
Nova Vulgata 5,4Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.
Nova Vulgata Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus.
5 efficit nos | nobis pignus Spiritus
Nova Vulgata
Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino;
6 quoniam dum sumus in corpore
Nova Vulgata 5,7per fidem enim ambulamus et non per speciem.
Nova Vulgata Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum.
8 et praesentes esse ad Deum
Nova Vulgata Et ideo contendimus sive praesentes sive absentes placere illi.
9 contendimus sive absentes sive praesentes
Nova Vulgata Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
10 ut referat unusquisque propria corporis prout gessit
17 Si qua ergo in Christo
Nova Vulgata
5,11Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
Nova Vulgata 5,12Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos, qui in facie gloriantur et non in corde.
Nova Vulgata 5,13Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis.
Nova Vulgata
5,14Caritas enim Christi urget nos, aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt;
Nova Vulgata 5,15et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
Nova Vulgata 5,16Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.
Nova Vulgata Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova.
20 legationem fungimur
Nova Vulgata
5,18Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Nova Vulgata 5,19quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
Nova Vulgata 5,20Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
Nova Vulgata 5,21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso.