Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Evangelium Secundum Ioannem - 17

Evangelium Secundum Ioannem

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 17 Haec locutus est Iesus; et sublevatis oculis suis in caelum dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
1 et sublevatis oculis in caelum
Nova Vulgata 17,2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Nova Vulgata 17,3Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Nova Vulgata 17,4Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
Nova Vulgata et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
5 claritatem quam habui
Nova Vulgata
17,6Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
Nova Vulgata 17,7Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
Nova Vulgata 17,8quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Nova Vulgata 17,9Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt,
Nova Vulgata et mea omnia tua sunt et tua mea; et clarificatus sum in eis.
10 et tua mea sunt
Nova Vulgata Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
      Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.
11 quos dedisti mihi | sicut et nos
Nova Vulgata Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
12 quos dedisti mihi custodivi
Nova Vulgata 17,13Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
Nova Vulgata Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
14 sicut et ego
Nova Vulgata
17,15Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
Nova Vulgata De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.
16 sicut et ego
Nova Vulgata 17,17Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
Nova Vulgata 17,18Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
Nova Vulgata 17,19et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
Nova Vulgata
17,20Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
Nova Vulgata 17,21ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat quia tu me misisti.
Nova Vulgata 17,22Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
Nova Vulgata ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum: ut cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
23 et cognoscat
Nova Vulgata
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
24 quos dedisti
Nova Vulgata
17,25Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi et hi cognoverunt quia tu me misisti,
Nova Vulgata 17,26et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.