Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Isaiae - 43

Isaiae

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 43 Et nunc haec dicit Dominus,

qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel:

«Noli timere, quia redemi te

et vocavi te nomine tuo; meus es tu.

1 Vocavi te – Lege cum Targ, Gr, Syr et Vg qerā’tîkā; TM omittit pronomen
AT greco Is43,1καὶ νῦν οὕτως λέγει κύριος ὁ θεὸς ὁ ποιήσας σε Ιακωβ ὁ πλάσας σε Ισραηλ μὴ φοβοῦ ὅτι ἐλυτρωσάμην σε ἐκάλεσά σε τὸ ὄνομά σου ἐμὸς εἶ σύ
Nova Vulgata
43,2Cum transieris per aquas, tecum ero,

et flumina non operient te;

cum ambulaveris in igne, non combureris,

et flamma non ardebit in te,

AT greco Is43,2καὶ ἐὰν διαβαίνῃς δι’ ὕδατος μετὰ σοῦ εἰμι καὶ ποταμοὶ οὐ συγκλύσουσίν σε καὶ ἐὰν διέλθῃς διὰ πυρός οὐ μὴ κατακαυθῇς φλὸξ οὐ κατακαύσει σε
Nova Vulgata
43,3quia ego Dominus Deus tuus,

Sanctus Israel, salvator tuus:
dedi propitiationem tuam Aegyptum,

Aethiopiam et Saba pro te.

AT greco Is43,3ὅτι ἐγὼ κύριος ὁ θεός σου ὁ ἅγιος Ισραηλ ὁ σῴζων σε ἐποίησά σου ἄλλαγμα Αἴγυπτον καὶ Αἰθιοπίαν καὶ Σοήνην ὑπὲρ σοῦ
Nova Vulgata
43,4Quoniam pretiosus factus es in oculis meis

et gloriosus, ego diligo te

et dabo homines pro te

et populos pro anima tua.
AT greco Is43,4ἀφ’ οὗ ἔντιμος ἐγένου ἐναντίον μου ἐδοξάσθης κἀγώ σε ἠγάπησα καὶ δώσω ἀνθρώπους πολλοὺς ὑπὲρ σοῦ καὶ ἄρχοντας ὑπὲρ τῆς κεφαλῆς σου
Nova Vulgata
43,5Noli timere, quoniam ego tecum sum:

ab oriente adducam semen tuum

et ab occidente congregabo te.
AT greco Is43,5μὴ φοβοῦ ὅτι μετὰ σοῦ εἰμι ἀπὸ ἀνατολῶν ἄξω τὸ σπέρμα σου καὶ ἀπὸ δυσμῶν συνάξω σε
Nova Vulgata
43,6Dicam aquiloni: “Da”

et austro: “Noli prohibere;

affer filios meos de longinquo

et filias meas ab extremis terrae.

AT greco Is43,6ἐρῶ τῷ βορρᾷ ἄγε καὶ τῷ λιβί μὴ κώλυε ἄγε τοὺς υἱούς μου ἀπὸ γῆς πόρρωθεν καὶ τὰς θυγατέρας μου ἀπ’ ἄκρων τῆς γῆς
Nova Vulgata
43,7Omnem, qui vocatur nomine meo,

in gloriam meam creavi eum,

formavi eum et feci eum”.

AT greco Is43,7πάντας ὅσοι ἐπικέκληνται τῷ ὀνόματί μου ἐν γὰρ τῇ δόξῃ μου κατεσκεύασα αὐτὸν καὶ ἔπλασα καὶ ἐποίησα αὐτόν
Nova Vulgata
43,8Educ foras populum caecum, et oculos habentem,

surdos, et aures eis sunt.

AT greco Is43,8καὶ ἐξήγαγον λαὸν τυφλόν καὶ ὀφθαλμοί εἰσιν ὡσαύτως τυφλοί καὶ κωφοὶ τὰ ὦτα ἔχοντες
Nova Vulgata
43,9Omnes gentes congregentur simul,

et colligantur nationes:

quis in eis annuntiabit istud

et priora audire nos faciet?

Dent testes suos et iustificentur

et audiant et dicant: “Vere”.

AT greco Is43,9πάντα τὰ ἔθνη συνήχθησαν ἅμα καὶ συναχθήσονται ἄρχοντες ἐξ αὐτῶν τίς ἀναγγελεῖ ταῦτα ἢ τὰ ἐξ ἀρχῆς τίς ἀναγγελεῖ ὑμῖν ἀγαγέτωσαν τοὺς μάρτυρας αὐτῶν καὶ δικαιωθήτωσαν καὶ εἰπάτωσαν ἀληθῆ
Nova Vulgata
43,10Vos testes mei, dicit Dominus,

et servus meus, quem elegi,

ut sciatis et credatis mihi

et intellegatis quia ego ipse sum;

ante me non est formatus Deus

et post me non erit.

AT greco Is43,10γένεσθέ μοι μάρτυρες κἀγὼ μάρτυς λέγει κύριος ὁ θεός καὶ ὁ παῖς ὃν ἐξελεξάμην ἵνα γνῶτε καὶ πιστεύσητε καὶ συνῆτε ὅτι ἐγώ εἰμι ἔμπροσθέν μου οὐκ ἐγένετο ἄλλος θεὸς καὶ μετ’ ἐμὲ οὐκ ἔσται
Nova Vulgata
43,11Ego, ego sum Dominus,

et non est absque me salvator.

AT greco Is43,11ἐγὼ ὁ θεός καὶ οὐκ ἔστιν πάρεξ ἐμοῦ σῴζων
Nova Vulgata
43,12Ego, annuntiavi et salvavi;

auditum feci, et non fuit in vobis alienus;
et vos testes mei, dicit Dominus,

et ego Deus,

AT greco Is43,12ἀνήγγειλα καὶ ἔσωσα ὠνείδισα καὶ οὐκ ἦν ἐν ὑμῖν ἀλλότριος ὑμεῖς ἐμοὶ μάρτυρες κἀγὼ μάρτυς λέγει κύριος ὁ θεός
Nova Vulgata
iam ab initio ego ipse.

Et non est qui de manu mea eruat;
operabor, et quis avertet illud?».

13 Ab initio – Targ, Gr et Vg ita; TM «a die»
AT greco Is43,13ἔτι ἀπ’ ἀρχῆς καὶ οὐκ ἔστιν ὁ ἐκ τῶν χειρῶν μου ἐξαιρούμενος ποιήσω καὶ τίς ἀποστρέψει αὐτό
Nova Vulgata
43,14Haec dicit Dominus, redemptor vester,

Sanctus Israel:

«Propter vos misi in Babylonem

et detraxi fugitivos universos

et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.

AT greco Is43,14οὕτως λέγει κύριος ὁ θεὸς ὁ λυτρούμενος ὑμᾶς ὁ ἅγιος Ισραηλ ἕνεκεν ὑμῶν ἀποστελῶ εἰς Βαβυλῶνα καὶ ἐπεγερῶ πάντας φεύγοντας καὶ Χαλδαῖοι ἐν πλοίοις δεθήσονται
Nova Vulgata
43,15Ego Dominus, Sanctus vester,

creans Israel, rex vester».

AT greco Is43,15ἐγὼ κύριος ὁ θεὸς ὁ ἅγιος ὑμῶν ὁ καταδείξας Ισραηλ βασιλέα ὑμῶν
Nova Vulgata
43,16Haec dicit Dominus,

qui dedit in mari viam

et in aquis torrentibus semitam;
AT greco Is43,16οὕτως λέγει κύριος ὁ διδοὺς ὁδὸν ἐν θαλάσσῃ καὶ ἐν ὕδατι ἰσχυρῷ τρίβον
Nova Vulgata
43,17qui eduxit quadrigam et equum,

agmen et robustum;

simul iacuerunt nec resurgent,

contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.

AT greco Is43,17ὁ ἐξαγαγὼν ἅρματα καὶ ἵππον καὶ ὄχλον ἰσχυρόν ἀλλὰ ἐκοιμήθησαν καὶ οὐκ ἀναστήσονται ἐσβέσθησαν ὡς λίνον ἐσβεσμένον
Nova Vulgata
43,18«Ne memineritis priorum

et antiqua ne intueamini:

AT greco Is43,18μὴ μνημονεύετε τὰ πρῶτα καὶ τὰ ἀρχαῖα μὴ συλλογίζεσθε
Nova Vulgata
43,19ecce ego facio nova,

et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?

Utique ponam in deserto viam

et in invio flumina.

AT greco Is43,19ἰδοὺ ποιῶ καινὰ ἃ νῦν ἀνατελεῖ καὶ γνώσεσθε αὐτά καὶ ποιήσω ἐν τῇ ἐρήμῳ ὁδὸν καὶ ἐν τῇ ἀνύδρῳ ποταμούς
Nova Vulgata
43,20Glorificabit me bestia agri,

dracones et struthiones,

quia dedi in deserto aquas,
flumina in invio,

ut darem potum populo meo, electo meo.

AT greco Is43,20εὐλογήσει με τὰ θηρία τοῦ ἀγροῦ σειρῆνες καὶ θυγατέρες στρουθῶν ὅτι ἔδωκα ἐν τῇ ἐρήμῳ ὕδωρ καὶ ποταμοὺς ἐν τῇ ἀνύδρῳ ποτίσαι τὸ γένος μου τὸ ἐκλεκτόν
Nova Vulgata
43,21Populum istum formavi mihi;

laudem meam narrabunt.

AT greco Is43,21λαόν μου ὃν περιεποιησάμην τὰς ἀρετάς μου διηγεῖσθαι
Nova Vulgata
43,22Non me invocasti, Iacob;

immo taedio mei affectus es, Israel.

AT greco Is43,22οὐ νῦν ἐκάλεσά σε Ιακωβ οὐδὲ κοπιᾶσαί σε ἐποίησα Ισραηλ
Nova Vulgata
43,23Non obtulisti mihi agnos holocausti tui

et victimis tuis non glorificasti me;

non te gravavi in oblatione

nec laborem tibi praebui in ture.

AT greco Is43,23οὐκ ἐμοὶ πρόβατα τῆς ὁλοκαρπώσεώς σου οὐδὲ ἐν ταῖς θυσίαις σου ἐδόξασάς με οὐδὲ ἔγκοπον ἐποίησά σε ἐν λιβάνῳ
Nova Vulgata
43,24Non emisti mihi argento calamum

et adipe victimarum tuarum non inebriasti me;

verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis,

praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.

AT greco Is43,24οὐδὲ ἐκτήσω μοι ἀργυρίου θυμίαμα οὐδὲ τὸ στέαρ τῶν θυσιῶν σου ἐπεθύμησα ἀλλὰ ἐν ταῖς ἁμαρτίαις σου καὶ ἐν ταῖς ἀδικίαις σου προέστην σου
Nova Vulgata
43,25Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me,

et peccatorum tuorum non recordabor.

AT greco Is43,25ἐγώ εἰμι ἐγώ εἰμι ὁ ἐξαλείφων τὰς ἀνομίας σου καὶ οὐ μὴ μνησθήσομαι
Nova Vulgata
43,26Memorem me redde, iudicium agamus simul:

narra, ut iustificeris.

AT greco Is43,26σὺ δὲ μνήσθητι καὶ κριθῶμεν λέγε σὺ τὰς ἀνομίας σου πρῶτος ἵνα δικαιωθῇς
Nova Vulgata
43,27Pater tuus primus peccavit,

et interpretes tui praevaricati sunt in me;

AT greco Is43,27οἱ πατέρες ὑμῶν πρῶτοι καὶ οἱ ἄρχοντες αὐτῶν ἠνόμησαν εἰς ἐμέ
Nova Vulgata
43,28et contaminavi principes sanctuarii,

dedi ad internecionem Iacob

et Israel in opprobrium».

AT greco Is43,28καὶ ἐμίαναν οἱ ἄρχοντες τὰ ἅγιά μου καὶ ἔδωκα ἀπολέσαι Ιακωβ καὶ Ισραηλ εἰς ὀνειδισμόν