Nova Vulgata2Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivimus, ne forte praeterfluamus.
1ne forte pereffluamus
Nova Vulgata2,2Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
Nova Vulgata2,3quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
Nova Vulgata2,4contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Nova Vulgata 2,5Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Nova Vulgata2,6Testatus est autem in quodam loco quis dicens: “ Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Nova Vulgata Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,
7coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
Nova Vulgata omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
8nihil dimisit non subiectum ei
Nova Vulgataeum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
9qui modico quam angelis | gustaret mortem
Nova Vulgata Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
10adduxerat | auctorem salutis
Nova VulgataQui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
11non confunditur fratres eos vocare is
Nova Vulgata2,12Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
Nova Vulgata et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.
13ecce ego et pueri mei
Nova Vulgata 2,14Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
Nova Vulgata2,15et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Nova Vulgata2,16Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Nova VulgataUnde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
17fratribus similare | pontifex ad Deum
Nova Vulgatain quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.