Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli - 1

Ad Timotheum epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 1 1,1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, 
Nova Vulgata 1,2Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Nova Vulgata
Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die 
3 quam sine intermissione habeam 
Nova Vulgata 1,4desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 
Nova Vulgata 1,5recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
Nova Vulgata
Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; 
6 ut resuscites gratiam Dei
Nova Vulgata 1,7non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. 
Nova Vulgata 1,8Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, 
Nova Vulgata qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia, 
9 qui nos liberavit
Nova Vulgata manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, 
10 manifestata est autem nunc per inluminationem
Nova Vulgata in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
11 praedicator et apostolus et magister gentium 
Nova Vulgata
1,12Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 
Nova Vulgata Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; 
13 et dilectione in Christo Iesu
Nova Vulgata 1,14bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
Nova Vulgata
1,15Scis hoc quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes. 
Nova Vulgata 1,16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit, 
Nova Vulgata 1,17sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit 
Nova Vulgata 1,18— det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.