Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Iudith - 9

Iudith

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 9 Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
1 Oblatum erat: cum m n R g
AT greco Gdt9,1Ιουδιθ δὲ ἔπεσεν ἐπὶ πρόσωπον καὶ ἐπέθετο σποδὸν ἐπὶ τὴν κεφαλὴν αὐτῆς καὶ ἐγύμνωσεν ὃν ἐνεδεδύκει σάκκον καὶ ἦν ἄρτι προσφερόμενον ἐν Ιερουσαλημ εἰς τὸν οἶκον τοῦ θεοῦ τὸ θυμίαμα τῆς ἑσπέρας ἐκείνης καὶ ἐβόησεν φωνῇ μεγάλῃ Ιουδιθ πρὸς κύριον καὶ εἶπεν
Nova Vulgata «Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic erit!”; et fecerunt.
2 Cingulum: mitran - fecerunt: cum n g
AT greco Gdt9,2κύριε ὁ θεὸς τοῦ πατρός μου Συμεων ᾧ ἔδωκας ἐν χειρὶ ῥομφαίαν εἰς ἐκδίκησιν ἀλλογενῶν οἳ ἔλυσαν μήτραν παρθένου εἰς μίασμα καὶ ἐγύμνωσαν μηρὸν εἰς αἰσχύνην καὶ ἐβεβήλωσαν μήτραν εἰς ὄνειδος εἶπας γάρ οὐχ οὕτως ἔσται καὶ ἐποίησαν
Nova Vulgata Pro quibus dedisti principes eorum in occisionem et torum eorum, qui erubuit seductione eorum, seductum in sanguinem; et percussisti servos super potentes et potentes super thronos eorum.
3 Percussisti: cum o R x LU m - et potentes: cum o x
AT greco Gdt9,3ἀνθ’ ὧν ἔδωκας ἄρχοντας αὐτῶν εἰς φόνον καὶ τὴν στρωμνὴν αὐτῶν ἣ ᾐδέσατο τὴν ἀπάτην αὐτῶν ἀπατηθεῖσαν εἰς αἷμα καὶ ἐπάταξας δούλους ἐπὶ δυνάσταις καὶ δυνάστας ἐπὶ θρόνους αὐτῶν
Nova Vulgata Et dedisti mulieres eorum in praedam et filias in captivitatem et omnia spolia in divisionem filiorum a te delectorum, qui zelaverunt zelum tuum et abominaverunt coinquinationem sanguinis sui et invocaverunt te in adiutorium. Deus, Deus meus, exaudi me viduam.
4 Omnia spolia: cum t e r - abominaverunt: cum n R LU
AT greco Gdt9,4καὶ ἔδωκας γυναῖκας αὐτῶν εἰς προνομὴν καὶ θυγατέρας αὐτῶν εἰς αἰχμαλωσίαν καὶ πάντα τὰ σκῦλα αὐτῶν εἰς διαίρεσιν υἱῶν ἠγαπημένων ὑπὸ σοῦ οἳ καὶ ἐζήλωσαν τὸν ζῆλόν σου καὶ ἐβδελύξαντο μίασμα αἵματος αὐτῶν καὶ ἐπεκαλέσαντό σε εἰς βοηθόν ὁ θεὸς ὁ θεὸς ὁ ἐμός καὶ εἰσάκουσον ἐμοῦ τῆς χήρας
Nova Vulgata 9,5Tu enim fecisti priora illorum et illa et, quae postea et quae nunc et quae futura sunt, cogitasti; et facta sunt, quae cogitasti.
AT greco Gdt9,5σὺ γὰρ ἐποίησας τὰ πρότερα ἐκείνων καὶ ἐκεῖνα καὶ τὰ μετέπειτα καὶ τὰ νῦν καὶ τὰ ἐπερχόμενα διενοήθης καὶ ἐγενήθησαν ἃ ἐνενοήθης
Nova Vulgata Et astiterunt, quae voluisti, et dixerunt: “Ecce adsumus”. Omnes enim viae tuae paratae, et creatura tua in praescientia.
6 Praescinetia: cum x
AT greco Gdt9,6καὶ παρέστησαν ἃ ἐβουλεύσω καὶ εἶπαν ἰδοὺ πάρεσμεν πᾶσαι γὰρ αἱ ὁδοί σου ἕτοιμοι καὶ ἡ κρίσις σου ἐν προγνώσει
Nova Vulgata
9,7Ecce enim Assyrii repleti sunt in virtute sua et exaltati sunt in equo et ascensore, gloriati sunt in brachio peditum, speraverunt in clipeis et lancea et arcu et fundibula et nescierunt quoniam tu es Dominus, qui conteris bella;
AT greco Gdt9,7ἰδοὺ γὰρ Ἀσσύριοι ἐπληθύνθησαν ἐν δυνάμει αὐτῶν ὑψώθησαν ἐφ’ ἵππῳ καὶ ἀναβάτῃ ἐγαυρίασαν ἐν βραχίονι πεζῶν ἤλπισαν ἐν ἀσπίδι καὶ ἐν γαίσῳ καὶ τόξῳ καὶ σφενδόνῃ καὶ οὐκ ἔγνωσαν ὅτι σὺ εἶ κύριος συντρίβων πολέμους
Nova Vulgata Dominus nomen est tibi. Tu allide illorum vires, aeterne Deus, comminue illorum plenitudinem in virtute tua et deduc fortitudinem eorum in ira tua. Voluerunt enim polluere sancta tua, coinquinare tabernaculum requiei nominis maiestatis tuae et deicere ferro cornu altaris tui.
8 Allide: cum x p - vires: cum o m R LU - fortitudinem: cum R - voluerunt: cum p - polluere: cum x - maiestatis tuae: cum r e - et deicere ferro cornu altaris tui: cum r o
AT greco Gdt9,8κύριος ὄνομά σοι σὺ ῥάξον αὐτῶν τὴν ἰσχὺν ἐν δυνάμει σου καὶ κάταξον τὸ κράτος αὐτῶν ἐν τῷ θυμῷ σου ἐβουλεύσαντο γὰρ βεβηλῶσαι τὰ ἅγιά σου μιᾶναι τὸ σκήνωμα τῆς καταπαύσεως τοῦ ὀνόματος τῆς δόξης σου καταβαλεῖν σιδήρῳ κέρας θυσιαστηρίου σου
Nova Vulgata 9,9Respice in superbiam eorum, dimitte iram tuam in capita eorum; da in manu mea viduae, quam cogitavi, virtutem,
AT greco Gdt9,9βλέψον εἰς ὑπερηφανίαν αὐτῶν ἀπόστειλον τὴν ὀργήν σου εἰς κεφαλὰς αὐτῶν δὸς ἐν χειρί μου τῆς χήρας ὃ διενοήθην κράτος
Nova Vulgata et percute servum ex labiis seductionis meae super principem et principem super servum eius; quassa elationem in manu viduae.
10 Seductionis: cum o - elationem: cum o
AT greco Gdt9,10πάταξον δοῦλον ἐκ χειλέων ἀπάτης μου ἐπ’ ἄρχοντι καὶ ἄρχοντα ἐπὶ θεράποντι αὐτοῦ θραῦσον αὐτῶν τὸ ἀνάστεμα ἐν χειρὶ θηλείας
Nova Vulgata Non enim in multitudine virtus tua, nec potentia tua neque datum tuum in fortibus, sed humilium es Deus et minorum adiutorium, infirmorum susceptor, abiectorum protector, desperatorum salvator.

11 Minorum; cum p - abiectorum protector: cum Mi
AT greco Gdt9,11οὐ γὰρ ἐν πλήθει τὸ κράτος σου οὐδὲ ἡ δυναστεία σου ἐν ἰσχύουσιν ἀλλὰ ταπεινῶν εἶ θεός ἐλαττόνων εἶ βοηθός ἀντιλήμπτωρ ἀσθενούντων ἀπεγνωσμένων σκεπαστής ἀπηλπισμένων σωτήρ
Nova Vulgata
Etiam, etiam, Deus patris mei et Deus hereditatis Israel, dominator caelorum et terrae, creator aquarum, rex totius creaturae tuae, exaudi deprecationem meam
12 Deprecationem: cum x g m
AT greco Gdt9,12ναὶ ναὶ ὁ θεὸς τοῦ πατρός μου καὶ θεὸς κληρονομίας Ισραηλ δέσποτα τῶν οὐρανῶν καὶ τῆς γῆς κτίστα τῶν ὑδάτων βασιλεῦ πάσης κτίσεώς σου σὺ εἰσάκουσον τῆς δεήσεώς μου
Nova Vulgata et da verbum meum et suasionem in vulnus et livorem eorum, qui adversum testamentum tuum et domum tuam sanctam et verticem Sion et domum retentionis filiorum tuorum cogitaverunt dura.
13 Da verbum meum: cum x
AT greco Gdt9,13καὶ δὸς λόγον μου καὶ ἀπάτην εἰς τραῦμα καὶ μώλωπα αὐτῶν οἳ κατὰ τῆς διαθήκης σου καὶ οἴκου ἡγιασμένου σου καὶ κορυφῆς Σιων καὶ οἴκου κατασχέσεως υἱῶν σου ἐβουλεύσαντο σκληρά
Nova Vulgata 9,14Et fac super omnem gentem tuam et omnem tribum scientiam, ut sciant quoniam tu Deus es universae potestatis et virtutis, et non est alius defensor generis Israel praeter te».
AT greco Gdt9,14καὶ ποίησον ἐπὶ παντὸς ἔθνους σου καὶ πάσης φυλῆς ἐπίγνωσιν τοῦ εἰδῆσαι ὅτι σὺ εἶ ὁ θεὸς θεὸς πάσης δυνάμεως καὶ κράτους καὶ οὐκ ἔστιν ἄλλος ὑπερασπίζων τοῦ γένους Ισραηλ εἰ μὴ σύ