Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Novum Testamentum - Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli - 7

Ad Corinthios Epistula II Sancti Pauli Apostoli

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 7 7,1Has igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
Nova Vulgata
7,2Capite nos! Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
Nova Vulgata 7,3Non ad condemnationem dico; praedixi enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
Nova Vulgata 7,4Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis; repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Nova Vulgata 7,5Nam et cum venissemus Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi: foris pugnae, intus timores.
Nova Vulgata
7,6Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi;
Nova Vulgata 7,7non solum autem in adventu eius sed etiam in solacio, quo consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
Nova Vulgata
Quoniam etsi contristavi vos in epistula, non me paenitet; etsi paeniteret — video quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit —
8 videns quod epistula illa
Nova Vulgata 7,9nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam; contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
Nova Vulgata Quae enim secundum Deum tristitia, paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur.
10 secundum Deum tristitia est
Nova Vulgata Ecce enim hoc ipsum secundum Deum contristari: quantam in vobis operatum est sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam! In omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
11 contristari vos | operatur sollicitudinem
Nova Vulgata Igitur etsi scripsi vobis, non propter eum, qui fecit iniuriam, nec propter eum, qui passus est, sed ad manifestandam sollicitudinem vestram, quam pro nobis habetis, ad vos coram Deo.
12 sollicitudinem nostram quam pro vobis habemus
Nova Vulgata 7,13Ideo consolati sumus.
     In consolatione autem nostra abundantius magis gavisi sumus super gaudium Titi, quia refectus est spiritus eius ab omnibus vobis;
Nova Vulgata 7,14et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est.
Nova Vulgata 7,15Et viscera eius abundantius in vos sunt, reminiscentis omnium vestrum oboedientiam, quomodo cum timore et tremore excepistis eum.
Nova Vulgata 7,16Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.