Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

NOVAVULGATA

Nova Vulgata

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
BibbiaEDU-logo

Nova Vulgata - Vetus Testamentum - Ezechielis - 33

Ezechielis

Nova Vulgata Torna al libro

AT greco

Nova Vulgata 33 33,1Et factum est verbum Domini ad me dicens:
AT greco Ez33,1καὶ ἐγένετο λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata 33,2«Fili hominis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem,
AT greco Ez33,2υἱὲ ἀνθρώπου λάλησον τοῖς υἱοῖς τοῦ λαοῦ σου καὶ ἐρεῖς πρὸς αὐτούς γῆ ἐφ’ ἣν ἂν ἐπάγω ῥομφαίαν καὶ λάβῃ ὁ λαὸς τῆς γῆς ἄνθρωπον ἕνα ἐξ αὐτῶν καὶ δῶσιν αὐτὸν ἑαυτοῖς εἰς σκοπόν
Nova Vulgata 33,3et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et annuntiaverit populo;
AT greco Ez33,3καὶ ἴδῃ τὴν ῥομφαίαν ἐρχομένην ἐπὶ τὴν γῆν καὶ σαλπίσῃ τῇ σάλπιγγι καὶ σημάνῃ τῷ λαῷ
Nova Vulgata 33,4audiens autem quisquis ille est sonum bucinae, non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput eius erit;
AT greco Ez33,4καὶ ἀκούσῃ ὁ ἀκούσας τὴν φωνὴν τῆς σάλπιγγος καὶ μὴ φυλάξηται καὶ ἐπέλθῃ ἡ ῥομφαία καὶ καταλάβῃ αὐτόν τὸ αἷμα αὐτοῦ ἐπὶ τῆς κεφαλῆς αὐτοῦ ἔσται
Nova Vulgata 33,5sonum bucinae audivit et non se observavit, sanguis eius in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvavit.
AT greco Ez33,5ὅτι τὴν φωνὴν τῆς σάλπιγγος ἀκούσας οὐκ ἐφυλάξατο τὸ αἷμα αὐτοῦ ἐπ’ αὐτοῦ ἔσται καὶ οὗτος ὅτι ἐφυλάξατο τὴν ψυχὴν αὐτοῦ ἐξείλατο
Nova Vulgata 33,6Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram.
AT greco Ez33,6καὶ ὁ σκοπός ἐὰν ἴδῃ τὴν ῥομφαίαν ἐρχομένην καὶ μὴ σημάνῃ τῇ σάλπιγγι καὶ ὁ λαὸς μὴ φυλάξηται καὶ ἐλθοῦσα ἡ ῥομφαία λάβῃ ἐξ αὐτῶν ψυχήν αὕτη διὰ τὴν αὑτῆς ἀνομίαν ἐλήμφθη καὶ τὸ αἷμα ἐκ τῆς χειρὸς τοῦ σκοποῦ ἐκζητήσω
Nova Vulgata
33,7Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me.
AT greco Ez33,7καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου σκοπὸν δέδωκά σε τῷ οἴκῳ Ισραηλ καὶ ἀκούσῃ ἐκ στόματός μου λόγον
Nova Vulgata 33,8Si, me dicente ad impium: Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
AT greco Ez33,8ἐν τῷ εἶπαί με τῷ ἁμαρτωλῷ θανάτῳ θανατωθήσῃ καὶ μὴ λαλήσῃς τοῦ φυλάξασθαι τὸν ἀσεβῆ ἀπὸ τῆς ὁδοῦ αὐτοῦ αὐτὸς ὁ ἄνομος τῇ ἀνομίᾳ αὐτοῦ ἀποθανεῖται τὸ δὲ αἷμα αὐτοῦ ἐκ τῆς χειρός σου ἐκζητήσω
Nova Vulgata 33,9Si autem commonueris impium, ut a viis suis convertatur, et ille non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
AT greco Ez33,9σὺ δὲ ἐὰν προαπαγγείλῃς τῷ ἀσεβεῖ τὴν ὁδὸν αὐτοῦ τοῦ ἀποστρέψαι ἀπ’ αὐτῆς καὶ μὴ ἀποστρέψῃ ἀπὸ τῆς ὁδοῦ αὐτοῦ οὗτος τῇ ἀσεβείᾳ αὐτοῦ ἀποθανεῖται καὶ σὺ τὴν ψυχὴν σαυτοῦ ἐξῄρησαι
Nova Vulgata
33,10Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”.
AT greco Ez33,10καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου εἰπὸν τῷ οἴκῳ Ισραηλ οὕτως ἐλαλήσατε λέγοντες αἱ πλάναι ἡμῶν καὶ αἱ ἀνομίαι ἡμῶν ἐφ’ ἡμῖν εἰσιν καὶ ἐν αὐταῖς ἡμεῖς τηκόμεθα καὶ πῶς ζησόμεθα
Nova Vulgata 33,11Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel?
AT greco Ez33,11εἰπὸν αὐτοῖς ζῶ ἐγώ τάδε λέγει κύριος οὐ βούλομαι τὸν θάνατον τοῦ ἀσεβοῦς ὡς τὸ ἀποστρέψαι τὸν ἀσεβῆ ἀπὸ τῆς ὁδοῦ αὐτοῦ καὶ ζῆν αὐτόν ἀποστροφῇ ἀποστρέψατε ἀπὸ τῆς ὁδοῦ ὑμῶν καὶ ἵνα τί ἀποθνῄσκετε οἶκος Ισραηλ
Nova Vulgata
33,12Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui: Iustitia iusti non liberabit eum in quacumque die praevaricatus fuerit; et impietas impii non nocebit ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua; et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit.
AT greco Ez33,12εἰπὸν πρὸς τοὺς υἱοὺς τοῦ λαοῦ σου δικαιοσύνη δικαίου οὐ μὴ ἐξέληται αὐτὸν ἐν ᾗ ἂν ἡμέρᾳ πλανηθῇ καὶ ἀνομία ἀσεβοῦς οὐ μὴ κακώσῃ αὐτὸν ἐν ᾗ ἂν ἡμέρᾳ ἀποστρέψῃ ἀπὸ τῆς ἀνομίας αὐτοῦ καὶ δίκαιος οὐ μὴ δύνηται σωθῆναι
Nova Vulgata 33,13Etiamsi dixero iusto quod vita vivat, et, confisus in iustitia sua, fecerit iniquitatem, omnes iustitiae eius oblivioni tradentur, et in iniquitate sua, quam operatus est, in ipsa morietur.
AT greco Ez33,13ἐν τῷ εἶπαί με τῷ δικαίῳ οὗτος πέποιθεν ἐπὶ τῇ δικαιοσύνῃ αὐτοῦ καὶ ποιήσῃ ἀνομίαν πᾶσαι αἱ δικαιοσύναι αὐτοῦ οὐ μὴ ἀναμνησθῶσιν ἐν τῇ ἀδικίᾳ αὐτοῦ ᾗ ἐποίησεν ἐν αὐτῇ ἀποθανεῖται
Nova Vulgata 33,14Sin autem dixero impio: Morte morieris, et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam,
AT greco Ez33,14καὶ ἐν τῷ εἶπαί με τῷ ἀσεβεῖ θανάτῳ θανατωθήσῃ καὶ ἀποστρέψῃ ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας αὐτοῦ καὶ ποιήσῃ κρίμα καὶ δικαιοσύνην
Nova Vulgata 33,15pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit nec fecerit quidquam iniustum, vita vivet et non morietur;
AT greco Ez33,15καὶ ἐνεχύρασμα ἀποδῷ καὶ ἅρπαγμα ἀποτείσῃ ἐν προστάγμασιν ζωῆς διαπορεύηται τοῦ μὴ ποιῆσαι ἄδικον ζωῇ ζήσεται καὶ οὐ μὴ ἀποθάνῃ
Nova Vulgata 33,16omnia peccata eius, quae peccavit, non imputabuntur ei: iudicium et iustitiam fecit, vita vivet.
AT greco Ez33,16πᾶσαι αἱ ἁμαρτίαι αὐτοῦ ἃς ἥμαρτεν οὐ μὴ ἀναμνησθῶσιν ὅτι κρίμα καὶ δικαιοσύνην ἐποίησεν ἐν αὐτοῖς ζήσεται
Nova Vulgata
33,17Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est.
AT greco Ez33,17καὶ ἐροῦσιν οἱ υἱοὶ τοῦ λαοῦ σου οὐκ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς τοῦ κυρίου καὶ αὕτη ἡ ὁδὸς αὐτῶν οὐκ εὐθεῖα
Nova Vulgata 33,18Cum enim recesserit iustus a iustitia sua feceritque iniquitates, morietur in eis;
AT greco Ez33,18ἐν τῷ ἀποστρέψαι δίκαιον ἀπὸ τῆς δικαιοσύνης αὐτοῦ καὶ ποιήσῃ ἀνομίας καὶ ἀποθανεῖται ἐν αὐταῖς
Nova Vulgata 33,19et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium et iustitiam, vivet in eis.
AT greco Ez33,19καὶ ἐν τῷ ἀποστρέψαι τὸν ἁμαρτωλὸν ἀπὸ τῆς ἀνομίας αὐτοῦ καὶ ποιήσῃ κρίμα καὶ δικαιοσύνην ἐν αὐτοῖς αὐτὸς ζήσεται
Nova Vulgata 33,20Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel».
AT greco Ez33,20καὶ τοῦτό ἐστιν ὃ εἴπατε οὐκ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς κυρίου ἕκαστον ἐν ταῖς ὁδοῖς αὐτοῦ κρινῶ ὑμᾶς οἶκος Ισραηλ
Nova Vulgata
33,21Et factum est in duodecimo anno, in decimo, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me, qui fugerat de Ierusalem, dicens: «Vastata est civitas».
AT greco Ez33,21καὶ ἐγενήθη ἐν τῷ δωδεκάτῳ ἔτει ἐν τῷ δωδεκάτῳ μηνὶ πέμπτῃ τοῦ μηνὸς τῆς αἰχμαλωσίας ἡμῶν ἦλθεν ὁ ἀνασωθεὶς πρός με ἀπὸ Ιερουσαλημ λέγων ἑάλω ἡ πόλις
Nova Vulgata 33,22Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius.
AT greco Ez33,22καὶ ἐγενήθη ἐπ’ ἐμὲ χεὶρ κυρίου ἑσπέρας πρὶν ἐλθεῖν αὐτὸν καὶ ἤνοιξέν μου τὸ στόμα ἕως ἦλθεν πρός με τὸ πρωί καὶ ἀνοιχθέν μου τὸ στόμα οὐ συνεσχέθη ἔτι
Nova Vulgata 33,23Et factum est verbum Domini ad me dicens:
AT greco Ez33,23καὶ ἐγενήθη λόγος κυρίου πρός με λέγων
Nova Vulgata 33,24«Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israel, loquentes aiunt: “Unus erat Abraham et hereditate possedit terram; nos autem multi, nobis data est terra in possessionem”.
AT greco Ez33,24υἱὲ ἀνθρώπου οἱ κατοικοῦντες τὰς ἠρημωμένας ἐπὶ τῆς γῆς τοῦ Ισραηλ λέγουσιν εἷς ἦν Αβρααμ καὶ κατέσχεν τὴν γῆν καὶ ἡμεῖς πλείους ἐσμέν ἡμῖν δέδοται ἡ γῆ εἰς κατάσχεσιν
Nova Vulgata 33,25Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis?
AT greco Ez33,25διὰ τοῦτο εἰπὸν αὐτοῖς τάδε λέγει κύριος κύριος
Nova Vulgata 33,26Stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit, et terram hereditate possidebitis?
AT greco Ez33,26
Nova Vulgata 33,27Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur.
AT greco Ez33,27ζῶ ἐγώ εἰ μὴν οἱ ἐν ταῖς ἠρημωμέναις μαχαίρᾳ πεσοῦνται καὶ οἱ ἐπὶ προσώπου τοῦ πεδίου τοῖς θηρίοις τοῦ ἀγροῦ δοθήσονται εἰς κατάβρωμα καὶ τοὺς ἐν ταῖς τετειχισμέναις καὶ τοὺς ἐν τοῖς σπηλαίοις θανάτῳ ἀποκτενῶ
Nova Vulgata 33,28Et dabo terram in solitudinem et desertum, et deficiet superba fortitudo eius, et desolabuntur montes Israel, ita ut nullus sit qui per eos transeat;
AT greco Ez33,28καὶ δώσω τὴν γῆν ἔρημον καὶ ἀπολεῖται ἡ ὕβρις τῆς ἰσχύος αὐτῆς καὶ ἐρημωθήσεται τὰ ὄρη τοῦ Ισραηλ διὰ τὸ μὴ εἶναι διαπορευόμενον
Nova Vulgata 33,29et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
AT greco Ez33,29καὶ γνώσονται ὅτι ἐγώ εἰμι κύριος καὶ ποιήσω τὴν γῆν αὐτῶν ἔρημον καὶ ἐρημωθήσεται διὰ πάντα τὰ βδελύγματα αὐτῶν ἃ ἐποίησαν
Nova Vulgata
33,30Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”.
AT greco Ez33,30καὶ σύ υἱὲ ἀνθρώπου οἱ υἱοὶ τοῦ λαοῦ σου οἱ λαλοῦντες περὶ σοῦ παρὰ τὰ τείχη καὶ ἐν τοῖς πυλῶσι τῶν οἰκιῶν καὶ λαλοῦσιν ἄνθρωπος τῷ ἀδελφῷ αὐτοῦ λέγοντες συνέλθωμεν καὶ ἀκούσωμεν τὰ ἐκπορευόμενα παρὰ κυρίου
Nova Vulgata 33,31Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
AT greco Ez33,31ἔρχονται πρὸς σέ ὡς συμπορεύεται λαός καὶ κάθηνται ἐναντίον σου καὶ ἀκούουσιν τὰ ῥήματά σου καὶ αὐτὰ οὐ μὴ ποιήσουσιν ὅτι ψεῦδος ἐν τῷ στόματι αὐτῶν καὶ ὀπίσω τῶν μιασμάτων ἡ καρδία αὐτῶν
Nova Vulgata 33,32Et es eis quasi carmen amatorum, quod suavi voce et cum dulci chordarum sono canitur, et audiunt verba tua et non faciunt ea.
AT greco Ez33,32καὶ γίνῃ αὐτοῖς ὡς φωνὴ ψαλτηρίου ἡδυφώνου εὐαρμόστου καὶ ἀκούσονταί σου τὰ ῥήματα καὶ οὐ μὴ ποιήσουσιν αὐτά
Nova Vulgata 33,33Et cum venerit, quod praedictum est — ecce enim venit — tunc scient quod prophetes fuerit inter eos».
AT greco Ez33,33καὶ ἡνίκα ἂν ἔλθῃ ἐροῦσιν ἰδοὺ ἥκει καὶ γνώσονται ὅτι προφήτης ἦν ἐν μέσῳ αὐτῶν