Nova Vulgata25Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
1obviam sponso et sponsae
Nova Vulgata25,2Quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes.
Nova VulgataFatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum;
3sed quinque fatuae acceptis lampadibus
Nova Vulgataprudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.
4oleum in vasis suis cum lampadibus
Nova Vulgata25,5Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Nova VulgataMedia autem nocte clamor factus est: "Ecce sponsus! Exite obviam ei".
6Ecce sponsus venit
Nova Vulgata25,7Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
Nova Vulgata25,8Fatuae autem sapientibus dixerunt: "Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur".
Nova Vulgata25,9Responderunt prudentes dicentes: "Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis".
Nova Vulgata25,10Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
Nova VulgataNovissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: "Domine, domine, aperi nobis".
11Novissime veniunt
Nova Vulgata25,12At ille respondens ait: "Amen dico vobis: Nescio vos".
Nova Vulgata25,13Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Nova Vulgata 25,14Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
Nova VulgataEt uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
15et profectus est statim
Nova Vulgataabiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;
16Abiit autem
Nova Vulgata25,17similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
Nova Vulgata25,18Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.
Nova VulgataPost multum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.
19et posuit rationem
Nova VulgataEt accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: "Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum".
20et ecce alia quinque
Nova VulgataAit illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
21quia super pauca
Nova Vulgata25,22Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: "Domine, duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum".
Nova VulgataAit illi dominus eius: "Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui".
23quia super pauca
Nova VulgataAccedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: "Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non sparsisti;
24Domine, scio quia | et metis
Nova Vulgata25,25et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est".
Nova VulgataRespondens autem dominus eius dixit ei: "Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego, ubi non sparsi?
26ubi non semino
Nova VulgataOportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
27recepissem utique
Nova Vulgata25,28Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:
Nova Vulgataomni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
29et quod videtur habere
Nova Vulgata25,30Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium".
Nova Vulgata Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
31in maiestate sua | super sedem maiestatis suae
Nova Vulgata25,32Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
Nova Vulgata25,33et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
Nova Vulgata25,34Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: "Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.
Nova Vulgata25,35Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
Nova Vulgata25,36nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me".
Nova VulgataTunc respondebunt ei iusti dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
37sitientem et dedimus
Nova Vulgata25,38Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?
Nova VulgataQuando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te?".
39Aut quomodo te vidimus
Nova Vulgata25,40Et respondens Rex dicet illis: "Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis".
Nova Vulgata25,41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: "Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.
Nova Vulgata25,42Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum;
Nova Vulgata25,43hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me".
Nova Vulgata25,44Tunc respondebunt et ipsi dicentes: "Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?".
Nova VulgataTunc respondebit illis dicens: "Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis".
45uni de minoribus
Nova Vulgata25,46Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam ”.